Psalmorum 100:3
Non proponebam ante oculos meos rem injustam; facientes prævaricationes odivi; non adhæsit mihi + 100.3 Non proponebam. CASS. Innocentiam per partes exponit. Primo, quia nihil habet cum malis, dicit: Non proponebam, usque, oculi mei. Post quod pars ei cum justis, et quod versutias diaboli de corde fugat, ibi, in matutinis. AUG. Non proponebam. Quasi: Perambulabam in innocentia: hac utique dicit totus Christus, quod non proponebam, id est, non diligebam rem injustam. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 6:7Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus: et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum, + 6.7 De ergastulo Ægyptiorum. Ergastulum et ergasterium, id est operatorium: scilicet ubi rei ad opera facienda religabantur.
Deuteronomy 4:39Scito ergo hodie, et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in cælo sursum, et in terra deorsum, et non sit alius.
Deuteronomy 32:6Hæccine reddis Domino, popule stulte et insipiens? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te? + 32.6 Nunquid non, etc. Qui omnium creator et conditor unus Deus a quo ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Præposterus ordo. Primo enim creavit Deus disponendo ut esset, secundo fecit formando, tertio dominando possedit. Creavit. Creavit, dum materiam unde formari possit, condidit. Stultus ergo et insipiens, quia Creatorem et factorem suum digna veneratione non colit: immemor ejus beneficii, quo eum Deus de manu inimicorum eruit et possedit, per mare Rubrum duxit, manna de cœlo dedit, ipse ingratus idola coluit dicens: Hi sunt dii tui, Isræl, qui eduxerunt te de terra Ægypti Exod. 32..
1 Samuel 17:46hodie, et dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te: et dabo cadavera castrorum Philisthiim hodie volatilibus cæli, et bestiis terræ, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israël,
2 Kings 19:19Nunc igitur Domine Deus noster, salvos nos fac de manu ejus, ut sciant omnia regna terræ quia tu es Dominus Deus solus.
Job 10:3Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves? + 10.3 Nunquid bonum. Interrogatio hæc negationem exigit, etc., usque ad quia infirmum considerat. Opus manuum. Quasi impie non perdis quem gratuito fecisti. Impiorum, id est malignorum spirituum, qui cum ad vitam redire nequeunt, socios ad mortem quærunt, quorum consilium fuit, ut Job rectum in prosperis, frangerent adversis; sed Deus supra vires non sinit tentari.