Psalmorum 101:2
[Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. + 101.2 Domine, exaudi orationem meam. CASS. Quintus psalmus pœnitentiæ; quartus qui oratio dicitur. Prima pars, captatio deprecativa. Et clamor. Oratio crevit in clamorem. Veniat, non obstent nubes, quæ iniquis. ID. Epimone per tres versus, id est crebra repetitio sententiæ. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 18:19Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.
Deuteronomy 6:7et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.
1 Samuel 18:14In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo.
2 Samuel 8:15Et regnavit David super omnem Israël: faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo.
1 Kings 11:4Cumque jam esset senex, depravatum est cor ejus per mulieres, ut sequeretur deos alienos: nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.
2 Chronicles 30:12In Juda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum, ut facerent juxta præceptum regis et principum verbum Domini.