bible.software › Psalmorum › Psalmorum 101 › Psalmorum 101:20
Psalmorum 101:20
Quia prospexit de excelso sancto suo; Dominus de cælo in terram aspexit: + 101.20 Quia prospexit, etc. AUG. Post gemitus dolentis, jam sunt verba consolationum, jam gaudet pauper. Et quia supra dixit: Ædificavit Dominus Sion; et item: Scribantur hæc; modo utrumque declarat; quasi hoc est quod dixit scribendum, quia prospexit. Prospexit. Ut præterita dicit, quæ erant futura. 1
Vulgata (Latina)
In Context
19Scribantur hæc in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum. + 101.19 Scribantur hæc. CASS. Qui supra pœnitentia sordebat, jam honore prophetæ decoratus, præcipit hæc quæ dixit testimonio Scripturæ firmari, ut ætas futura discat. In generatione. AUG. Hæc quando scribebantur, non sic proderant generationi Veteris Testamenti; prosunt alteri, id est novæ. 1
21ut audiret gemitus compeditorum; ut solveret filios interemptorum: + 101.21 Compeditorum. AUG. Timor Dei, compedes sunt, etc., usque ad et solutis vertuntur in gloriam. CASS. Compediti, sancti, etc., usque ad unde in generalem Ecclesiam concurrit sermo eorum. Ut solveret filios. AUG. Nos autem sumus filii illorum mortificatorum, qui solvimur a nodis peccatorum, et vinculis cupiditatum. 1
Read all of Psalmorum 101
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 101:20