Psalmorum 101:4
Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. + 101.4 Quia defecerunt. CASS. Secunda pars, in qua est flebilis oratio; in qua exponitur, quæ paupertas, quæ tribulatio. Unde clamet, jam aperit. Quia defecerunt. Defecerunt sicut fumus dies mei. AUG. Elato enim Adam dies deficiunt, virtus animi contrahitur. Miseria pium judicem movere potest. Ossa mea sicut cremium aruerunt. Fortes, quorum frixorium sunt, qui scandalizantur, etc., usque ad jam enim frigitur homo, dum timet se arsurum. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
A froward heart shall depart from me: I will not know a wicked person.
In Context
Cross References
Psalms 6:8Turbatus est a furore oculus meus; inveteravi inter omnes inimicos meos. + 6.8 A furore. AUG. Ab ira, vel Dei, quæ in judicio, etc., usque ad ne quis desperet de gravitate peccatorum, subdit: Discedite, etc. CASS. Correptio, ut separetur ab illis, quorum collegio peccavit, et insistat mandatis Dei. Inimicos, AUG. id est, vitia, vel malos homines, qui vere sunt inimici ad Deum se convertentium, a quibus separatur omnis bonus, non loco, sed animo. Quia vero non est inanis tantus labor pœnitentiæ, exauditum se significans, subdit: Discedite. 1
Psalms 26:5Quoniam abscondit me in tabernaculo suo; in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui. + 26.5 In abscondito : AUG. quasi multæ partes sunt, etc., usque ad quem mox vocat petram. 1
Proverbs 2:12ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur; + 2.12 A via mala. Ad quam vocant, qui dicunt: Veni nobiscum, insidiemur sanguini, perversa loquitur, qui est auctor hujus persuasionis.
Proverbs 8:13Timor Domini odit malum: arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue, detestor. + 8.13 Arrogantiam. Arrogantiam et superbiam in eis, etc., usque ad sed juxta auditorum libitum sua verba commutant.
Proverbs 11:20Abominabile Domino cor pravum, et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant.
Proverbs 29:27Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.]