Psalmorum 101:6
A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ. + 101.6 A voce gemitus. CASS. Natura peccantium ostenditur, quia dum peccatum appetitur, contemplatio Dei non habetur. Mei. AUG. Non illorum qui de terrenis, et non de spiritualibus gemunt, etc., usque ad infirmorum portare. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 14:42lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum. + 14.42 Lapidesque alios. Dogmata veritatis, de quibus dicitur: Lapides vivi volvuntur super terram Zach. 9.; et alibi: Quicunque ædificaverit super fundamentum aurum et argentum, etc. I Cor. 3..
Psalms 34:15Et adversum me lætati sunt, et convenerunt; congregata sunt super me flagella, et ignoravi. + 34.15 Et adversum, etc. Cum pie contristor, Judæi impie lætantur. 1
Proverbs 29:2In multiplicatione justorum lætabitur vulgus; cum impii sumpserint principatum, gemet populus.
Luke 12:43Beatus ille servus quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem. + 12.43 Beatus. Quasi dicat: Pauci sunt fideles. Iste autem qui repertus fuerit fideliter annonam verbi ministrat, et in curam gregis vigilans, æterna beatitudine glorificabitur.
John 14:3Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis. + 14.3 Et si abiero. ID. Abiit latendo, venit apparendo, sed manet regendo, ut proficiamus bene vivendo, et sic paratur locus. ID. Fides quæ non videt credit, nam si videret, etc., usque ad desiderium dilectionis, præparatio est mansionis.