Psalmorum 101:7
Similis factus sum pellicano solitudinis; factus sum sicut nycticorax in domicilio. + 101.7 Pelicano, etc. AUG. Tres aves, tria loca ponit, etc., usque ad qui si non inter homines, extra est in alto, dicens eis, qui in nocte dormiunt. Vel, passer sagax ad alta virtutum fugit, ubi tutus a laqueis. Qui solitarius vel unicus, propter charitatem quem ex multis unum facit est in tecto, vel ædificio propter altitudinem fidei, ut non descendat aliquid tollere de domo, id est carne. Domicilio. ID. Vel parietinis, quæ vulgo dicuntur ruinæ, ubi parietes stant sine tecto, ubi habitat nycticorax avis, quæ noctem amat. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. 1
Cross References
Leviticus 19:11Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum. + 19.11 Non facietis furtum, etc. AUG., quæst. 86 in Levit. Hoc in Decalogo positum est, etc., usque ad et detestanda talem sequuntur errorem. Non mentiemini. Cognationem peccatorum ostendit. Multa putamus parva, quæ sunt maxima, ut mendacium, perjurium; quæ furto sunt conjuncta, et recte, quia hæc furto cooperantur.
2 Kings 5:26At ille ait: Nonne cor meum in præsenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui? nunc igitur accepisti argentum, et accepisti vestes ut emas oliveta, et vineas, et oves, et boves, et servos, et ancillas.
Psalms 52:2Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus; non est qui faciat bonum. 1
Ezekiel 13:9Et erit manus mea super prophetas qui vident vana, et divinant mendacium: in consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israël non scribentur, nec in terram Israël ingredientur, et scietis quia ego Dominus Deus:
Acts 1:25accipere locum ministerii hujus et apostolatus, de quo prævaricatus est Judas ut abiret in locum suum.