Psalmorum 102:11
Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se; + 102.11 Quoniam. ID. Cœlum undique circa terram unde etiam peccantibus lux, ær, spiritus, pluvia, unde fructus: sine cœlo desinit terra, sic protectio Dei super timentes. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
My days are like a shadow that declineth; and I am withered like grass.
In Context
10Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. 1
Cross References
Job 14:2Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet. + 14.2 Qui quasi flos egreditur. Quia nitet in carne: Conteritur, quia redigitur in pulverem et putredinem. Et fugit velut umbra. Non soli fugienti, sed umbræ hominem comparavit. Qui enim in amore Dei calorem cordis non habet, nec tamen vitam quam diligit tenet, velut umbra fugit. Et nunquam in eodem statu, etc. Ibid. Nam inde semper deficit, unde se proficere in spatium vitæ credit.
Psalms 39:5Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas. + 39.5 Nomen. ID. Quod est salvator. Quasi: Beatus, etc., qui non temporalia sperat ab eo, sed salutem, quod ejus nomen indicat. In Hebræol sæpe duplicantur hoc modo genitivi: vel, beatus, est cui est nomen, id est, quo est laus Dei, ut ab eo solo credat salutem, unde est et spes ejus. Insanias. CASS. Idola, quæ fallunt a veritate: vel, insaniæ, in spectaculis fallacibus. Ideo pluraliter, ut de omnibus accipiatur. Hæc falsa, sed opera tua mirabilia, cœlum, terra, elidit superstitiones. 1
Lamentations 3:1[ Aleph Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus.
James 4:14qui ignoratis quid erit in crastino.