Psalmorum 102:12
quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras. + 102.12 Quantum distat, etc. ID. Quando peccatum remittitur, occidunt peccata, gratia oritur, peccata in occasu, avertere ergo ab occasu peccatorum, et tende ad ortum gratiæ, et surgis. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But thou, O LORD, shalt endure for ever; and thy remembrance unto all generations.
In Context
13Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se. 1
Cross References
Exodus 3:15Dixitque iterum Deus ad Moysen: Hæc dices filiis Israël: Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos: hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.
Job 8:9(hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram), + 8.9 Hesterni: aliquando moraliter docent ex præteritis præsentia conjici, scilicet ex transitu eorum quod hæc nulla sint, unde subdit, hesterni. Quia, si pristina recolitur generatio, hæc vita cito transire ut umbra cognoscitur.
Psalms 9:7Inimici defecerunt frameæ in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu; + 9.7 Frameæ. CASS. Virtus diaboli in fine sæculi destruetur. Civitates. Populi ejus. Cum sonitu, id est, clamore maximo, ut fit cum res prosperæ gravi fine clauduntur. Sed e contra Dominus permanet. Finem, AUG. est gladius quem vibrabit in secundo adventu aperte judicans, et qui modo occulte, usque ad quem aliquid valent hostis frameæ, sed tunc penitus deficient. Eorum. CASS. Pluraliter, cum supra inimici singulariter dixit, quia cum plures sunt dæmones, quia tamen in malitia similes sunt, quasi unum. Cum sonitu. AUG. Id est, et strepitus et tumultus impietatis periit: vel, cum impietas evertitur, strepitus fit, quia non venit ad summam pacem, nisi qui magno strepitu cum vitiis pugnavit. Thronum suum. CASS. Judiciariam potestatem, qui in humilitate judicatus est, in majestate judicabit. 1
Psalms 90:6a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et dæmonio meridiano. 1
Isaiah 44:6[Hæc dicit Dominus, rex Israël, et redemptor ejus, Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est deus. + 44.6 Ego primus et ego novissimus. Post vocationem gentium quæ, abjectis idolis, crediderunt, agit contra eos qui converti noluerunt. Absque me non est Deus. Non dicit se solum esse, sed præter virtutem et sapientiam suam nullum externum Deum esse, deorum multorum opinionem et simulacra condemnans.