The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 102 › Psalmorum 102:14

Psalmorum 102:14

Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum; recordatus est quoniam pulvis sumus. + 102.14 Recordatus est, etc. ID. Vel secundum aliam litteram: Memento, quoniam pulvis sumus. Quasi diceret: Cognovit figmentum, id est infirmitatem nostram: quod figmentum conversus ad Deum dicit: Memento quia pulvis sumus, id est perseveret erga nos tua misericordia, ne obliviscamur gratiæ tuæ. Vel, Homo sicut fenum, etc. Homo enim sicut flos egreditur, etc., usque ad Misericordia Domini. Efflorebit CASS. Id est, ad plus sic florebit vel efflorebit, id est deflorebit. Et sic est intentivum, vel privativum. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For thy servants take pleasure in her stones, and favour the dust thereof.

In Context

13Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se. 1

15Homo, sicut fœnum dies ejus; tamquam flos agri, sic efflorebit: 1

Read all of Psalmorum 102

Cross References

Ezra 1:5Et surrexerunt principes patrum de Juda et Benjamin, et sacerdotes, et Levitæ, et omnis cujus Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad ædificandum templum Domini, quod erat in Jerusalem. + 1.5 Et surrexerunt. BEDA, ibid. Cyrus omnia præcepit, imo permisit in Jerusalem ascendere et ædificare domum Domini, etc., usque ad et ideo collatæ misericordiæ particeps esse meruit. Principes. ID., ibid. Principum enim patrum, id est magistrorum, est opere et doctrina errantium mentes, in studio boni operis ædificare. Scribæ docti in regno cœlorum, qui merita sensusque auditorum solerter examinantes, dijudicare norunt quem in quo grado ministerii ecclesiastici promoveant. Ut ascenderent. ID., ibid. Quotidianis profectibus velut quibusdam gradibus ascendit ad summam virtutum quæ sunt in æternæ pacis visione. Primi gradus sunt propriam vitam corrigere. Secundi de proximorum erratibus laborare. Supremi post opera bona et doctrinam gaudia perpetuæ remunerationis exspectare.

Ezra 7:27Benedictus Dominus Deus patrum nostrorum, qui dedit hoc in corde regis ut glorificaret domum Domini quæ est in Jerusalem,

Nehemiah 2:3et dixi regi: Rex, in æternum vive: quare non mœreat vultus meus, quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est, et portæ ejus combustæ sunt igni?

Nehemiah 4:2et dixit coram fratribus suis, et frequentia Samaritanorum: Quid Judæi faciunt imbecilles? num dimittent eos gentes? num sacrificabunt, et complebunt in una die? numquid ædificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt?

Nehemiah 4:10Dixit autem Judas: Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est, et nos non poterimus ædificare murum. + 4.10 Humus nimia est. BEDA, ibid. Congesta, scilicet, in loco muri, etc., usque ad et pro domo vel civitate procella tentationis ingruente, ruinam ædificasse probatur.

Psalms 79:7Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos. + 79.7 Posuisti nos in contradictionem. CASS. Dum vicini, qui de nobis, sunt contra nos. Irrident inimici, a quibus omnibus, ut salvi simus, Deus virtutum, etc. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 102:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 102:13Psalmorum 102Psalmorum 102:15 →