Psalmorum 102:2
Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus. + 102.2 Benedic, anima. AUG. Post preces pauperis præconia gaudentis. Omnes qui in Christo quasi unus homo sunt, qui excitat et hortatur animam suam, ut benedicat Dominum, volens diffinire cur benedicendus, ne quis ad hoc piger inveniatur. Clama voce, si est homo qui audiat; sine voce, si non est qui audiat homo, quia audit Deus. CASS. Per sua beneficia hortatur benedicere Deum. AUG. Propheta in persona generalis justi loquens, secundum superiorem vim animæ, id est rationem, exhortatur animam ad benedicendum, dicens: Noli oblivisci. Non sit ante oculos delectatio peccati, sed damnatio et remissio Dei: cogita omnia mala tua, quia quot ea, tot bonæ retributiones Dei. Retributiones. Non tributiones. Tribuit homo mala pro bonis, et retribuit ei Deus bona pro malis. Tribuit, cum me fecit, retribuit cum justificat. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
1Ipsi David. [Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus. 1
Cross References
Exodus 2:24Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est fœderis quod pepigit cum Abraham, Isaac et Jacob.
Job 34:29Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines?
Psalms 17:1In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit: + 17.1 Diligam te, Domine, fortitudo mea, etc. CASS. Dicit hoc Christus, quod Ecclesia, id est, totus Christus. Ibid. Primo, propheta summam colligens, de liberatione gratias agit. 1
Psalms 27:9Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hæreditati tuæ; et rege eos, et extolle illos usque in æternum.] + 27.9 Salvum. Ecce quanta spes credentium cum pro eis orat: passus pro eis judex est et advocatus. Et rege, etc. ID. Ne declinent ad prava. Extolle, etc., a terrenis ad petenda æterna, et intellectu Scripturarum, et bono opere per totum hoc sæculum usque in finem.
Psalms 40:13Me autem propter innocentiam suscepisti; et confirmasti me in conspectu tuo in æternum. + 40.13 Me autem. ID. Affirmat quod oravit. 1
Psalms 70:1Psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum. [In te, Domine, speravi; non confundar in æternum. + 70.1 In finem. AUG. De commendatione gratiæ, etc., usque ad fere singulis syllabis commendatur gratia. Filiorum Jonadab. ID. Filiis spontaneis, etc., usque ad qui ex se mali. CAS. Vel ita, monemur in titulo habere devotionem filiorum Jonadab, etc., usque ad illi vero consueta malitia in obstinatione permanserunt. 1