Psalms 102:21
Benedicite Domino, omnes virtutes ejus; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus. + 102.21 Benedicite Domino, omnes angeli ejus, potentes. ID. Tertio monet cœlestes et omnes alias creaturas benedicere. Benedicite Domino, etc. Agratulando dicit, non imperando, vel monendo. Ministri ejus. AUG. Vos benedicite, etc., usque ad ut quod habet in ore ostendat in opere. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
To declare the name of the LORD in Zion, and his praise in Jerusalem;
In Context
22Benedicite Domino, omnia opera ejus: in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.]
Cross References
Exodus 3:17Et dixi ut educam vos de afflictione Ægypti in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi, ad terram fluentem lacte et melle. + 3.17 Ad terram fluentem lacte et melle, etc. AUG., Quæst. 4 in Exod. Utrum hoc spiritualiter accipere debemus, quia secundum proprietatem non hæc erat terra quæ data est Hebræis? An modus locutionis est, qua ubertas et suavitas terræ laudatur?
Psalms 79:11Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei. + 79.11 Operuit CASS. Altitudo et latitudo vineæ hic exponitur. Superna est vinea, quæ et montes sublimiores, vita et doctrina obumbrat, et magnis crescere facit. Vites, quæ arbores ascendunt, arbusta nominantur, per quæ minores in Ecclesia accipiuntur. Cedri, non superbi, sed qui sunt Dei, martyres sunt, qui in Ecclesia alti sunt, hos etiam Ecclesia in gremio suo protegit. Propagines, filios regenerationis, qui a flumine Jordane manaverunt, quia ibi cœpit regula baptismi. Montes. AUG. Prophetæ, etc., usque ad similiter operiunt cedros Dei, id est, doctores. Cedros Dei. ID. Quia sunt cedri evertendæ, superbi scilicet qui sunt cedri sæculi, sed non Dei. 1
Isaiah 51:11Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita eorum: gaudium et lætitiam tenebunt; fugiet dolor et gemitus.
Ephesians 3:21ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.