Psalmorum 102:4
qui redimit de interitu vitam tuam; qui coronat te in misericordia et miserationibus: + 102.4 Qui redimit, de corruptione vitam tuam. Hoc fit in ultima resurrectione mortuorum. Qui coronat, etc. Hoc fit judicio, ubi cum rex sederit in throno, redditurus unicuique secundum opera ejus, quis gloriabitur se habere gloriosum cor et mundum a peccato? Ideo necessarium fuit commemorare illic misericordiam et miserationes, ubi viderentur sic reddi debita, ut nullus esset locus misericordiæ. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
My heart is smitten, and withered like grass; so that I forget to eat my bread.
In Context
Cross References
2 Samuel 12:17Venerunt autem seniores domus ejus, cogentes eum ut surgeret de terra: qui noluit, nec comedit cum eis cibum.
Job 6:4quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum; et terrores Domini militant contra me. + 6.4 Ebibit spiritum. GREG. Id est, elationem compescit, ut dicat: Defecit spiritus meus Psal. 76.. Et non solum gemo quod patior, sed timeo quod minaris, et hoc est: Terrores Domini militant: ne post hoc mors æterna sequatur. Sed quia staturæ adventum desiderat, quo ardore eumdem gentilitas, et Judæa sitiat, supponit, cum ait:
Job 30:30Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt præ caumate. + 30.30 Cutis mea denigrata est. Cutis nomine Ecclesiæ infirmi, etc., usque ad qui in ea sunt, zelo fidei cruciantur.
Psalms 6:2[Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. + 6.2 Domine, ne in furore. BASIL. Confessio est deprecativa, quæ apud Deum valet. Primo est exordium, in quo captat benevolentiam, per potestatem judicis, per infirmitatem suam, per consuetudinem parcendi: quia non vult a mortuis, sed a vivis rogari. Arguas. AUG. Argui gravius est quam accusari, unde damnatio timetur. Corripi mitius, id est, emendari vel erudiri. Arguuntur in judicio, qui sine fundamento. Emendantur, id est, purgantur, qui supra illud lignum, fenum, stipulam ædificaverunt. Dicit ergo hic: Sana, ne ibi sit opus, unde subdit: Miserere. 1