The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 103 › Psalmorum 103:1

Psalmorum 103:1

Ipsi David. [Benedic, anima mea, Domino: Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti, + 103.1 Psalmus David. CASS. Item benedicere Deum monet, primo per cœlum et terram et ornatum eorum. AUG. Etsi vere hic omnia ad litteram possunt religiose accipi, etc., usque ad in omnibus spiritualis sensus quærendus est. Benedic, anima mea, Domino, etc., magnificatus. In notitia, qui semper magnus natura, qui non potes crescere vel minui, quia perfectus es; Confessionem, id est undique habes creaturas, quæ te confitentur, et quæ sunt decoræ et luminosæ. Vel, decor in essentia Dei, et lux undique. CASS. Vel incarnationem significat, per quam confessio et decus supernæ majestatis innotuit, et homines eum confessi sunt, qui sunt lumen cognitione. AUG. Confessionem induisti, id est Ecclesiam, etc., usque ad et vestis sine macula et ruga. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Bless the LORD, O my soul: and all that is within me, bless his holy name.

In Context

2amictus lumine sicut vestimento. Extendens cælum sicut pellem, + 103.2 Extendens cœlum sic. CASS. Quæ confitentur? cœlum, terra, mare, cum omni ornatu suo de quibus singulis subsequenter. AUG. Extendens cœlum sicut. Ad litteram, cœlum, quasi tectum, etc., usque ad post in fine ut liber Scriptura plicabitur. 1

Read all of Psalmorum 103

Cross References

Psalms 57:7Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus. + 57.7 Deus conteret. CASS. Quæ eis retributio. AUG. Aspides, Judæi, dum insidiosa tentabant; leones, dum mortem inclamaverunt; horum Molæ fractæ, quando surrexit Christus. Dentes. Dolosa verba. In ore. Verbis suis capiet eos. Molas leonum confringet Dominus. Ad nihilum devenient: Inclamationes mortis. Confringet, ne ad effectum veniant; quod exponit. Ad nihilum, dicens. 1

Psalms 103:22Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur. + 103.22 Ortus est sol, etc. CASS. Postquam dixit quid fecit occasus veri solis, subdit de ortu. 1

Psalms 111:1Alleluja, reversionis Aggæi et Zachariæ. [Beatus vir qui timet Dominum: in mandatis ejus volet nimis. + 111.1 Alleluia reversionis. AUG. Aggæus et Zacharias longe post David fuerunt, etc., usque ad æternaliter solidetur. CASS. Perfectio hujus ædificii, etc., usque ad tanquam a captivitate liberati et hilares de bonis quæ habent. Beatus vir. CASS. Ostendit hic Psalmista post liberationem, etc., usque ad tertio impiis adversa provenire asserit. Qui timet Dominum. Timor mundi miseros facit, sed timor Dei ea appetere facit, per quæ homo beatus est. In mandatis. Hoc timor Dei, ut velit. Et non ait faciet, etc., usque ad et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. 1

Psalms 145:1Alleluja, Aggæi et Zachariæ. + 145.1 Alleluia. CAS. Vox ista, quasi musica salutaris, tanquam harmonia cœlestis, quæ non solum homines, sed etiam angelos delectat, laudem Dei exprimens. Quæ congrue huic psalmo præscribitur, ubi vir justus exhortatur animam ad laudem Dei: quia in adversis aliquando, velit nolit, perturbatur anima. Unde supra: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Sed ut auferat ei perturbationem, suggerit gaudium de spe, si non in re: Spera in Deo, etc. AUG. Hac spe erecta anima Deum laudat hic. CAS. Primo, sibi quasi omnibus consulit laudare, ne in vanis oretur; et quasi acquiescens consilio, asserit se laudaturum ibi ubi poterit plene. Secundo, alios monet non sperare in homine, ibi: Nolite confidere. Tertio, docet omnem spem in Omnipotente ponendam, ibi: Beatus, etc. 1

Isaiah 6:3Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: [Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum; plena est omnis terra gloria ejus.] + 6.3 Et clamabant. ID. Non leviter dicunt, sed salutarem omnibus confessionem clamore pronuntiant: Sanctus, sanctus, sanctus, quia et ipsa, scilicet seraphim sancta: sanctius enim his nihil est: mirantur autem quod Filius tantum se humiliaverit et crucem subierit, et terrenis innotuerit. Sanctus, sanctus, etc. Mysterium Trinitatis. In utroque Testamento Trinitas prædicatur, Dominus Christus, scilicet qui hic quatuor litterarum est, quod proprie de Deo ponitur: Iod, He, Iod, He; id est, duo ia, quæ duplicata ineffabile nomen Dei faciunt. Plena est omnis terra. ID. Et implebitur, etc., usque ad post duos et quadraginta annos a passione Domini.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 103:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Psalmorum 103Psalmorum 103:2 →