The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 103 › Psalmorum 103:16

Psalmorum 103:16

Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani quas plantavit: + 103.16 Quas plantavit. ID. Cur a se plantatis relinquit candorem sæculi? quia illic fulica avis, quæ in aquis habitat; hi sunt qui in baptismi gratia permanent. Vel, Herodius avis rapacissima, nec tales Christus respuit. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the wind passeth over it, and it is gone; and the place thereof shall know it no more.

In Context

15et vinum lætificet cor hominis: ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet. 1

17illic passeres nidificabunt: herodii domus dux est eorum. + 103.17 Illic passeres. ID. Minuta volatilia, etc., usque ad ut in cedris Libani nidificent. Herodii domus. AUG. Dux est eorum passerum, vel cedrorum, quod tamen Latine dici non potest, quia cedri feminini generis sunt, hoc autem nullo modo ad litteram, domus enim, id est, nidus fulicæ, quæ est avis marina vel stagnensis, quomodo dux est passerum? sed per hoc innuit spiritualia esse quærenda. Et si in divitibus sæculi passeres nidificent, etc., usque ad sed non peribunt, quia petra est dux eorum. CASS. Vel fulica avis, quæ in aquis habitat, hi sunt qui in gratia baptismi permanent, quorum domus est baptismus. Et est quasi diceret: Qui sunt passeres? Illi qui baptizantur. Et hoc est, fulicæ domus, id est, baptismus, qui est domus regeneratorum dux est eorum passerum, id est, Christianorum. HIER., CASS. Herodius; avis rapacissima, etc., usque ad quia ipse conversus alios plures ad fidem convertit. Cervis: petra. AUG. Cervi sunt magni spirituales, etc., usque ad hæc est de qua ut supra dictum est volucres cœli dant voces. 1

Read all of Psalmorum 103

Cross References

Genesis 5:24Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus. + 5.24 Ambulavitque cum Deo, etc. ISID., in Gen. Enoch septimus ab Adam placens Deo, etc., usque ad nam ter quaterni ipsum faciunt. ALCUIN. Enoch tanto tempore servatur a morte, in quo ostenditur quia homo semper viveret si non peccasset.

Job 7:8Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam. + 7.8 Nec aspiciet me visus hominis. Id est misericordia Redemptoris, quæ peccantium duritiam emollit, ut cum Petrum respexit Luc. 22.; sed post mortem non liberat, quem ante gratia non reformat. Non visus hominis, sed, Oculi tui in. GERG. Id est, districtum judicem ad feriendum videbis, et qui hic exspectatus ad pœnitentiam substiti, jam non subsistat. Hoc justo convenit, qui timet omne quod agit, et remota pietate se periturum præscit, et non subsistit ante oculos, quia pœnæ vita non sufficit, si justitia eum premit. Nec enim astra, id est qui sanctitate lucent, coram eo munda sunt. Culpa autem et pœna humani generis breviter subditur.

Job 8:18Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te.

Job 20:9Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus. + 20.9 Oculus qui eum viderat. Locus hypocritæ cor adulantium: ibi quippe requiescit, ubi favores invenit. Oculus ergo qui eum viderat non videbit, quia in morte amatoribus suis absconditur, qui eum consueverant admirando conspicere. Neque ultra intuebitur. Quia linguæ adulantium hunc ad judicium favoribus non sequuntur.

Isaiah 40:6Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. + 40.6 Quid clamabo? ID. Non sine causa quærit: cum enim se sponte obtulit, dicens: Ecce ego, mitte me: populo suo dura nuntiavit, et nunc idem metuit. Omnis caro. Qui portat imaginem terreni, etc., usque ad sic homo, per ætatum successiones, amittit decorem et cadit in mortem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 103:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 103:15Psalmorum 103Psalmorum 103:17 →