The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 103 › Psalmorum 103:17

Psalmorum 103:17

illic passeres nidificabunt: herodii domus dux est eorum. + 103.17 Illic passeres. ID. Minuta volatilia, etc., usque ad ut in cedris Libani nidificent. Herodii domus. AUG. Dux est eorum passerum, vel cedrorum, quod tamen Latine dici non potest, quia cedri feminini generis sunt, hoc autem nullo modo ad litteram, domus enim, id est, nidus fulicæ, quæ est avis marina vel stagnensis, quomodo dux est passerum? sed per hoc innuit spiritualia esse quærenda. Et si in divitibus sæculi passeres nidificent, etc., usque ad sed non peribunt, quia petra est dux eorum. CASS. Vel fulica avis, quæ in aquis habitat, hi sunt qui in gratia baptismi permanent, quorum domus est baptismus. Et est quasi diceret: Qui sunt passeres? Illi qui baptizantur. Et hoc est, fulicæ domus, id est, baptismus, qui est domus regeneratorum dux est eorum passerum, id est, Christianorum. HIER., CASS. Herodius; avis rapacissima, etc., usque ad quia ipse conversus alios plures ad fidem convertit. Cervis: petra. AUG. Cervi sunt magni spirituales, etc., usque ad hæc est de qua ut supra dictum est volucres cœli dant voces. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But the mercy of the LORD is from everlasting to everlasting upon them that fear him, and his righteousness unto children’s children;

In Context

16Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani quas plantavit: + 103.16 Quas plantavit. ID. Cur a se plantatis relinquit candorem sæculi? quia illic fulica avis, quæ in aquis habitat; hi sunt qui in baptismi gratia permanent. Vel, Herodius avis rapacissima, nec tales Christus respuit. 1

18Montes excelsi cervis; petra refugium herinaciis. 1

Read all of Psalmorum 103

Cross References

Exodus 20:6et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

Psalms 89:1Oratio Moysi, hominis Dei. [Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem. + 89.1 Oratio Moysi. AUG. Cum vetus vita et nova, etc., usque ad et videt mirabilia de lege Dei. CASS., REM. Agit iste psalmus de defectu generis humani, qui per Christum auferetur. Domine refugium. CASS. Primo, æternum proponit refugium temporaliter homini. 1

Psalms 100:5Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar: superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam. + 100.5 Superbo. AUG. Et Jesus convivatus, etc., usque ad unde: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam Matth. 8.. 1

Psalms 118:1Alleluja. [ Aleph Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. + 118.1 Expositionem hujus psalmi, ut valde prolixam, omittimus. Vide Ambrosii, Cassiodori, Augustini Enarrationes in psalmos, e quibus ad verbum expressa est glossa ordinaria in hunc locum. 1

Isaiah 41:8[Et tu, Israël, serve meus, Jacob quem elegi, semen Abraham amici mei: + 41.8 Et tu, Isræl, serve meus. ID. Dominus ad apostolos affectuose, etc., usque ad postea electi in amicitiam Dei jungimur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 103:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 103:16Psalmorum 103Psalmorum 103:18 →