bible.software › Psalmorum › Psalmorum 103 › Psalmorum 103:18
Psalmorum 103:18
Montes excelsi cervis; petra refugium herinaciis. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
To such as keep his covenant, and to those that remember his commandments to do them.
In Context
17illic passeres nidificabunt: herodii domus dux est eorum. + 103.17 Illic passeres. ID. Minuta volatilia, etc., usque ad ut in cedris Libani nidificent. Herodii domus. AUG. Dux est eorum passerum, vel cedrorum, quod tamen Latine dici non potest, quia cedri feminini generis sunt, hoc autem nullo modo ad litteram, domus enim, id est, nidus fulicæ, quæ est avis marina vel stagnensis, quomodo dux est passerum? sed per hoc innuit spiritualia esse quærenda. Et si in divitibus sæculi passeres nidificent, etc., usque ad sed non peribunt, quia petra est dux eorum. CASS. Vel fulica avis, quæ in aquis habitat, hi sunt qui in gratia baptismi permanent, quorum domus est baptismus. Et est quasi diceret: Qui sunt passeres? Illi qui baptizantur. Et hoc est, fulicæ domus, id est, baptismus, qui est domus regeneratorum dux est eorum passerum, id est, Christianorum. HIER., CASS. Herodius; avis rapacissima, etc., usque ad quia ipse conversus alios plures ad fidem convertit. Cervis: petra. AUG. Cervi sunt magni spirituales, etc., usque ad hæc est de qua ut supra dictum est volucres cœli dant voces. 1
19Fecit lunam in tempora; sol cognovit occasum suum. + 103.19 Fecit lunam. CASS. Post terrena transit ad cœlestia, quæ tamen terræ faciunt, id est, serviunt. Post tot genera Christianorum, quæ per animalia significavit, et prædictam ordinationem, ascendens subjungit de Christo et Ecclesia, quomodo scilicet hic temporalis Ecclesia crescit et decrescit, quasi faciat occasus et ortus veri solis. 1
Read all of Psalmorum 103
Cross References
Exodus 19:5Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra:
Numbers 15:40sed magis memores præceptorum Domini faciant ea, sintque sancti Deo suo.
Deuteronomy 6:6Eruntque verba hæc, quæ ego præcipio tibi hodie, in corde tuo:
Deuteronomy 7:12Si postquam audieris hæc judicia, custodieris ea, et feceris, custodiet et Dominus Deus tuus pactum tibi, et misericordiam quam juravit patribus tuis:
Psalms 25:10in quorum manibus iniquitates sunt; dextera eorum repleta est muneribus. + 25.10 Dextera eorum, AUG., id est, si quid boni agunt, etc., usque ad misericordia in omnibus comitetur, quod debes, quia: 1
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 103:18