The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 103 › Psalmorum 103:2

Psalmorum 103:2

amictus lumine sicut vestimento. Extendens cælum sicut pellem, + 103.2 Extendens cœlum sic. CASS. Quæ confitentur? cœlum, terra, mare, cum omni ornatu suo de quibus singulis subsequenter. AUG. Extendens cœlum sicut. Ad litteram, cœlum, quasi tectum, etc., usque ad post in fine ut liber Scriptura plicabitur. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Bless the LORD, O my soul, and forget not all his benefits:

In Context

1Ipsi David. [Benedic, anima mea, Domino: Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti, + 103.1 Psalmus David. CASS. Item benedicere Deum monet, primo per cœlum et terram et ornatum eorum. AUG. Etsi vere hic omnia ad litteram possunt religiose accipi, etc., usque ad in omnibus spiritualis sensus quærendus est. Benedic, anima mea, Domino, etc., magnificatus. In notitia, qui semper magnus natura, qui non potes crescere vel minui, quia perfectus es; Confessionem, id est undique habes creaturas, quæ te confitentur, et quæ sunt decoræ et luminosæ. Vel, decor in essentia Dei, et lux undique. CASS. Vel incarnationem significat, per quam confessio et decus supernæ majestatis innotuit, et homines eum confessi sunt, qui sunt lumen cognitione. AUG. Confessionem induisti, id est Ecclesiam, etc., usque ad et vestis sine macula et ruga. 1

3qui tegis aquis superiora ejus: qui ponis nubem ascensum tuum; qui ambulas super pennas ventorum: + 103.3 Qui tegis. ID. Ad litteram sunt aquæ, etc., usque ad cujus superiora sunt duo præcepta charitatis. Vel qui tegis aquis, id est, spirituali sensu, superficiem Scripturæ, vel donis spiritualibus eorum munis charitatem, ne quid eos separare possit. Super pennas ventorum, etc. Ventus est motus æris, etc., usque ad sed charitatem omnium superat charitas Christi. 1

Read all of Psalmorum 103

Cross References

Deuteronomy 6:12et comederis, et saturatus fueris:

Deuteronomy 8:10ut cum comederis, et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi.

Deuteronomy 32:18Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui.]

Judges 5:9[Cor meum diligit principes Israël: qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino. + 5.9 Cor meum diligit. ADAM., hom. 6. Cor meum ad ea quæ disposita sunt huic Isræl. Quasi cor meum, animus meus, sensus meus, et tota mens mea ad illud tendit, illud prospicit quod dispositum est et præparatum Isræl. Unde: Omnia quæ in mundo sunt reputo ut stercora, ut Christum lucrifaciam, etc. Phil. 3..

Psalms 105:5ad videndum in bonitate electorum tuorum; ad lætandum in lætitia gentis tuæ: ut lauderis cum hæreditate tua. + 105.5 Ad videndum, etc. AUG., ut videamus te in ea bonitate, quam præstas electis, id est per gratiam tuam videamus, ne cæci remaneamus. Ut lauderis: mirum est in plerisque codicibus, etc., usque ad quia non laudatur nisi propter te. 1

Psalms 106:21Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 103:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 103:1Psalmorum 103Psalmorum 103:3 →