Psalmorum 103:20
Posuisti tenebras, et facta est nox; in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ: + 103.20 Posuisti, etc. Et facta est nox in eis, id est obscura mentis obstinatio. Et ipsa pertransibunt. AUG. Non ut supra, conversi, gentiles, sed dæmones, qui tempore passionis invenerunt corda titubantium apostolorum; sed Christo surgente, quia in omnibus non possunt, in cubilibus, id est, cordibus pertinacium permanent: sic Christo in aliquo occidente, vigent mala, resurgente fugiunt. Occasum. Sol sic occidit, ut oriatur: ita qui dormit, id est, Christus, non adjiciet ut resurgat? Occidit, quia voluit, nemo tollit animam ejus; cum occidit, tenebræ factæ sunt in apostolis, defecit spes eorum. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 19:35Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum: et recedens abiit, + 19.35 Factum est igitur. RAB. Tot ab uno angelo una nocte cæduntur, et absque vulneribus mors sæva discurrit. Super quo in Paralipomenis legitur: Et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem, principemque exercitus Assyriorum. Reversusque est cum ignominia in terram suam. Qui servatus est, ut fieret testis majestatis illius quem paulo ante contempserat.
Psalms 148:5laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. + 148.5 Quia ipse dixit, et facta sunt. CASS. Hoc contra illos qui dicunt mundum Deo coæternum; sequitur: Ipse mandavit. Verbo suo, et creata sunt. Prius dixit, facta, postea creata. Facere enim et nos possumus, sed non creare. Ipse ergo solus creat, quod est proprium Deitatis. Laus ex operibus 1
Daniel 11:1Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur et roboraretur.
Matthew 6:10Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra. + 6.10 Adveniat regnum tuum. Hic spiritus intelligentiæ petitur, quo mundatur cor ut Deus videatur. Duritia et potestas diaboli excluditur, et in futuro perfectius, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem, et tradetur regnum Deo Patri. Congrue sequitur, ut post adoptionem filiorum regnum petamus quod filiis debetur. Regnum Dei semper est: sed veniat, id est, manifestetur hominibus a quibus ut lux cæcis non videtur, quod nullus ignorare poterit, cum Filius judicare venerit. In quo regnabunt et sancti, ut dicitur, Percipite regnum quod vobis paratum Matth. 25., etc. Spiritu intelligentiæ regnum futurum ingredientibus declaratur, et munditia cordis attribuitur, per quam Deus ibidem regnans sicut est videbitur, ubi spiritus sapientiæ complebitur septima sanctificatio nominis ejus. In perfectione senarii adventus regni poscitur, ut curramus omnes in virum perfectum: deinde in eo quiescentibus sanctificetur ipse in nobis dum nos in illo sanctificamur. Ejus requiem jure poscimus in nobis sanctificari, ut perenniter in eo sanctificati requiescamus, in qua sanctificatione pax beatitudinis firmatur et plena sapientia donatur. Fiat voluntas tua. Hic petitur spiritus consilii, per quem voluntas Dei inquiritur, ut a nobis impleatur. Voluntas Dei in terris sicut in cœlo spiritu consilii regitur. Nobis etiam opus est spiritu consilii: ut voluntas Dei dirigatur in nobis, ut misericordes in re esse possimus. Voluntas Dei semper fit: sed oramus ut libertas nostri arbitrii societur per gratiam suæ voluntati, quæ est sanctificatio nostra et vita æterna. Voluntas Dei est præceptorum ejus custodia. Sicut in cœlo. Sicut in angelis, ita in hominibus. Vel sicut justis, ita in peccatoribus conversis. Vel sicut in Christo, ita in Ecclesia. Vel sicut mente servio legi Dei, ita et in carne. Secundum spiritum cœlum, secundum carnem terra sumus. Oramus ergo ut sicut in cœlo, id est in spiritu, ita in terra fiat voluntas: ut caro et spiritus sit homo spiritualis de quo dicitur: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Nec tantum oratur ut bona velimus, sed fiat voluntas in nobis, ut vivamus tibi, non nobis. Hæc tria perfectius habentur in futuro, sed hic interim ex parte oramus, ut postea perfectius habeantur. Quatuor sequentia præsentis vitæ sunt præsidia.
Luke 1:19Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare. + 1.19 Ante Deum. ID. Cum ad nos veniunt angeli, sic exterius implent ministerium, ut tamen ante Deum interius per contemplationem assistant. Quia etsi angelus est spiritus circonscriptus, summus spiritus qui Deus est, incirconscriptus est, intra quem currit angelus quocunque moveatur vel mittatur.