bible.software › Psalmorum › Psalmorum 103 › Psalmorum 103:29
Psalmorum 103:29
Avertente autem te faciem, turbabuntur; auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur. + 103.29 Avertente autem. AUG. Multi impleti bonitate, sibi tribuerunt; volens autem Deus eis probare quod non a se habent, sed a Deo, ut cum bonitate habeant humilitatem, aliquando eos perturbat, avertit faciem, et cadunt in tentationem. 1
Vulgata (Latina)
In Context
28Dante te illis, colligent; aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate. + 103.28 Manum tuam, omnia implebuntur bonitate. CASS. Vel manus est potestas quæ abunde replet omnia. 1
30Emittes spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terræ. + 103.30 Emitte spiritum tuum. CASS. Pulvis suus illorum dicitur, quia ex se habent quod sunt pulvis. Spiritus vero Domini: Ecce medicina reversis in pulverem. 1
Read all of Psalmorum 103
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 103:29