The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 103 › Psalmorum 103:3

Psalmorum 103:3

qui tegis aquis superiora ejus: qui ponis nubem ascensum tuum; qui ambulas super pennas ventorum: + 103.3 Qui tegis. ID. Ad litteram sunt aquæ, etc., usque ad cujus superiora sunt duo præcepta charitatis. Vel qui tegis aquis, id est, spirituali sensu, superficiem Scripturæ, vel donis spiritualibus eorum munis charitatem, ne quid eos separare possit. Super pennas ventorum, etc. Ventus est motus æris, etc., usque ad sed charitatem omnium superat charitas Christi. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Who forgiveth all thine iniquities; who healeth all thy diseases;

In Context

2amictus lumine sicut vestimento. Extendens cælum sicut pellem, + 103.2 Extendens cœlum sic. CASS. Quæ confitentur? cœlum, terra, mare, cum omni ornatu suo de quibus singulis subsequenter. AUG. Extendens cœlum sicut. Ad litteram, cœlum, quasi tectum, etc., usque ad post in fine ut liber Scriptura plicabitur. 1

4qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem. + 103.4 Ignem urentem. CASS. Id est seraphim, qui sunt superior ordo, facis ministros tuos, unde in Isaia: Volavit ad me unus de seraphim qui sunt superior ordo. 1

Read all of Psalmorum 103

Cross References

Exodus 34:7qui custodis misericordiam in millia; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem. + 34.7 Qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus iu tertiam et quartam, etc., GREG., lib. XV Moral., cap. 22. Cum scriptum sit, etc., usque ad qui viderunt quod male sequerentur.

Numbers 21:7venerunt ad Moysen, atque dixerunt: Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te: ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo,

Psalms 30:2[In te, Domine, speravi; non confundar in æternum: in justitia tua libera me. + 30.2 In te, Domine, speravi, etc. ID. Est confusio æterna, de qua liberari petit: et est temporalis ad horam, scilicet quæ prodest. 1

Psalms 38:1In finem, ipsi Idithun. Canticum David. + 38.1 In finem. AUG. Quia hic est de æterna beatitudine, pro qua jucundum est transilire, etsi grave sit carni. Docet autem inde de mundo ad Deum transire. Transilitor autem de bona opinione semper contrahit invidiam iniquorum et calumniam: unde deliberat inter malos tacere, ne quid dicat male. Idithun. ID. Transiliens eos, id est, remanentes in mundo. CASS. In primis de continentia linguæ inter blasphemos et calumniosos: unde et optat noscere finem, ubi hæc non sunt. 1

Psalms 41:8Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum; omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt. + 41.8 Abyssus abyssum. Ibid. Decet ut sim memor, etc., usque ad et propter hæc omnia oro in adversis, et hoc est: Apud me oratio. Ibid. Vel abyssus abyssum invocat, id est, judicium quod intulit Deus peccanti, etc., usque ad quia timet judicia. Cataractarum. Cataractæ ad litteram sunt ostia fluviorum. 1

Psalms 86:5Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus? + 86.5 Nunquid Sion. Secundum aliam litteram. Mater Sion dicet, homo. AUG., CASS. Quasi dicat: Unde alieni pervenient ad Jerusalem? Audi unde. Est quidam homo, id est, Christus, qui dicit mater Sion, id est Synagoga mater mea secundum carnem; et per hunc veniunt; quis est homo ille? Ipse est qui in ea natus est et eam fundavit; ipse dicit, mater, civitati illi. CASS. Vel, commendat Sion spirituali, etc., usque ad quorum principum? AUG. Horum, secundum aliam litteram qui facti sunt, scilicet principes, in ea, id est, qui facti sunt principes; antequam essent in ea, non erant principes, sed abjecta mundi: Elegit enim Deus infirma mundi ut confunderet fortia. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 103:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 103:2Psalmorum 103Psalmorum 103:4 →