bible.software › Psalmorum › Psalmorum 103 › Psalmorum 103:33
Psalmorum 103:33
Cantabo Domino in vita mea; psallam Deo meo quamdiu sum. + 103.33 Cantabo. CASS. Tertia pars, ubi promittit se semper cantaturum. Quasi diceret: Hæc prædicta fecit Dominus, et his inspectis. In vita mea. AUG. Præsenti et futura; spei et speciei. Modo spes est vita nostra, post æterna erit. Vita vitæ mortalis, spes est vitæ immortalis. Quandiu sum. ID. Quia in illo sine fine sum, psallam quandiu sum, ne putetur alius actus illius vitæ, quam psallere: quia non potest venire in fastidium, qui laudatur, non venit in fastidium laudare; sed semper amatur, semper laudatur. 1
Vulgata (Latina)
In Context
32Qui respicit terram, et facit eam tremere; qui tangit montes, et fumigant. + 103.32 Tremere. AUG. Melior est tremor humilitatis, quam confidentia superbiæ. Unde Apostolus: Cum tremore operamini vestram salutem Phil. 2.. Montes. ID. Qui superbi erant, jactantes a se omnia. Quemadmodum accidit in monte Sina. 1
34Jucundum sit ei eloquium meum; ego vero delectabor in Domino. + 103.34 Jucundum sit. Alia littera: Suavis sit ei disputatio mea. AUG. Disputatio enim hominis ad Deum, est confessio peccatorum. Unde Isaia Isa. 1.. Auferte nequitias ab animabus vestris, dicite benefacere, judicate pupillo, et venite et disputemus, dicit Dominus. Disputatio ergo tua, sacrificium humilitatis tuæ, quod est Deo suave. 1
Read all of Psalmorum 103
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 103:33