Psalmorum 103:4
qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem. + 103.4 Ignem urentem. CASS. Id est seraphim, qui sunt superior ordo, facis ministros tuos, unde in Isaia: Volavit ad me unus de seraphim qui sunt superior ordo. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Who redeemeth thy life from destruction; who crowneth thee with lovingkindness and tender mercies;
In Context
Cross References
Genesis 48:16angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram. + 48.16 Invocetur super eos nomen meum. AUG. Notandum ex hoc loco non solum exauditionem, sed invocationem etiam dici, quæ non Dei, sed hominum sunt.
Job 33:28Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.
Psalms 8:5Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum? + 8.5 Quid est homo. Ibid. Secundo, naturam hominis olim vitiatam dicit in Christo super omnia exaltatam. Prius enim ostenderat omnipotentiam Deitatis. Per hominem, peccatores; per filium hominis, spirituales. Ibid. Homo, quilibet vilis, cujus memor Deus miserendo, Filius hominis, Christus homo: quoniam per eum tu visitas eum, cum Verbum caro factum est, in quo medicus venit ad infirmos. Aut filius. AUG. Disjunctio innuit distare inter hominem et filium hominis. Omnis filius hominis homo, sed non e converso ut Adam. Homo ergo omnis, qui portat imaginem terreni: Filius hominis, qui cœlestis, et merito novus homo, filius hominis: quia novus ex veteri quadam mutatione fit. AUG. Cur relictis altioribus hæc ima dicit? Sed oves, etc., usque ad qui semine verbi Dei hominum corda fructificare faciunt. 1
Psalms 34:22Vidisti, Domine: ne sileas; Domine, ne discedas a me. + 34.22 Vidisti, Domine. ID. Hoc dicitur, quando aliquid in memoriam revocare volumus: vidisti quoniam crudeles, ne sileas, ne differas dare sententiam. 1
Psalms 65:11Induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro; 1
Psalms 103:12Super ea volucres cæli habitabunt; de medio petrarum dabunt voces. + 103.12 Super ea volucres cœli. ID. Non omnes aves manent, etc., usque ad alii in sinistra damnantur. 1