The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 104 › Psalmorum 104:14

Psalmorum 104:14

Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He causeth the grass to grow for the cattle, and herb for the service of man: that he may bring forth food out of the earth;

In Context

13Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. + 104.13 De regno. AUG. Non quod tunc esset, sed quod futurum esset regnum Isræl. 1

15Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. + 104.15 Nolite tangere. ID. Hæc verba, licet in historia non sint, tamen vel latenter dixit ea Deus in cordibus hominum, vel per angelum. Christos, ID. quia jam tunc Christiani, etsi latenter, unde Abraham exsultavit, ut videret diem meum, vidit et gavisus est Joan. 8.. Nullus enim præter hanc fidem, vel ante, vel post, Deo reconciliatus est, unus enim mediator Christus I Tim. 2.. 1

Read all of Psalmorum 104

Cross References

Genesis 1:12Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. + 1.12 Et protulit terra herbam, etc. GREG., l. XIX Moral., c. 12; l. 6, c. 16, tom. 1 Quod testatur historia, sic est veraciter factum, ut significaret aliud faciendum. Terra enim est Ecclesia, quæ verbi pabulo nos reficit, et patrocinii umbraculo custodit: loquendo pascit, opitulando protegit; ut non solum herbam refectionis proferat, sed etiam arborem protectionis. Lignumque. Lignum secundum speciem suam semen produxit, cum mens nostra ex sui consideratione quod in alterum faciat colligit, et recti operis germen parit. Hinc quidam sapiens ait: Quod tibi non vis fieri, alii non feceris Tob. 4. Et alibi: Quæcunque vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem illis facite Matth. 7. Quasi speciem vestram alterutrum respicite, et ex vobismetipsis cognoscite quid oporteat vos aliis exhibere. Sementem. STRAB., RAB. Sementis, frugum et arborum; semen, hominum, et animalium. Seminium vel sementum, cujusque rei exordium. Tertio die, quo mentem suam ad serendos bonorum operum fructus præparat homo: separata labe, ac fluctibus carnalium tentationum, tanquam aridam habet terram tentationibus separatis, ut dicere possit: Mente servio legi Dei, etc. Rom. 7.

Genesis 2:5et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram: + 2.5 Et omne virgultum, etc. AUG., ibid., l. 5, c. 4 Intelligitur terra causaliter produxisse herbam et lignum, id est producendi virtutem accepisse. In ea enim tanquam in radicibus facta erant quæ per tempora futura erant. Fecit ergo antequam essent super terram secundum formabilitatem materiæ, quæ formanda erant verbo ejus, præcedens formationem non tempore sed origine. Non enim pluerat Dominus, etc. AUG., ibid., c. 5 Quasi non fecit Deus sic tunc sicut nunc, etc., usque ad nec creatura moveri posset.

Genesis 3:18Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

Genesis 9:3Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia.

1 Kings 18:5Dixit ergo Achab ad Abdiam: Vade in terram ad universos fontes aquarum, et in cunctas valles, si forte possimus invenire herbam, et salvare equos et mulos, et non penitus jumenta intereant.

Job 38:27ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 104:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 104:13Psalmorum 104Psalmorum 104:15 →