The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 104 › Psalmorum 104:17

Psalmorum 104:17

Misit ante eos virum: in servum venundatus est, Joseph. + 104.17 Virum. ID. Joseph venditus a fratribus, postea in Ægypto pro justitia sublimatus est. Joseph. ID. Si Joseph et humiliatus et exaltatus, etc., usque ad sed primum quærite regnum Dei, et omnia adjicientur. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Where the birds make their nests: as for the stork, the fir trees are her house.

In Context

16Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit. + 104.16 Et vocavit. AUG. Quarta pars ubi incipit narrare, etc., usque ad jussit esse quæ jam erat in dispositione. Ita vocavit, et omne firmamentum panis contritum Gen. 37.. 1

18Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus: + 104.18 In compedibus. ID. Non legimus de compedibus Joseph in Genesi, sed credendum est quod ibi prætermissum, dicit Spiritus in psalmo. CASS. Et si gratiam habuerit apud custodem carceris, tamen prius anxiatus. Sequitur. Ferrum pertransiit, etc. Quasi præter mala corporis, ferrum, id est tribulatio duræ necessitatis, quæ in æstuante et sollicita anima erat, pertransiit, etc. Vel secundum aliam litteram, anima ejus pertransiit ferrum, id est tribulationem duræ necessitatis. Idem sensus cum priore. 1

Read all of Psalmorum 104

Cross References

Leviticus 11:19herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem. + 11.19 Upupam. Hæc lugubris est et luctum amans. Sæculi autem tristitia mortem operatur. Qui autem Deum diligit, debet gaudere, sine intermissione orare, in omnibus gratias agere I Thess. 5.. Vespertilio. Quæ circa terram volat, pennis pro pedibus utitur: quod alienum est ab eis qui contemplantur, ne contemplatio eorum in terrenis occupetur.

Jeremiah 8:7Milvus in cælo cognovit tempus suum: turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit judicium Domini. + 8.7 Milvus in cœlo. ID. Quasi dicat: Etiam aves sua norunt tempora, ut sciant quando ad calida festinantes loca rigorem hyemis declinare debeant, et veris principio ad solitas redire regiones.

Ezekiel 31:6Cumque extendisset umbram suam, in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia cæli: et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiæ saltuum, et sub umbraculo illius habitabat cœtus gentium plurimarum.

Obadiah 1:4Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 104:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 104:16Psalmorum 104Psalmorum 104:18 →