The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 104 › Psalmorum 104:2

Psalmorum 104:2

Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus. + 104.2 Omnia: CASS. omnia; nihil est pudore silendum. Vel omnia, quæ dicent, mirabilia sunt, nullus enim potest omnia narrare. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Who coverest thyself with light as with a garment: who stretchest out the heavens like a curtain:

In Context

1Alleluja. [Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus. + 104.1 Alleluia. CASS. Hic primo alleluia, nec ante a quoquam situm est, quod nulla lingua præsumpsit mutare. Alleluia, laudate. Ia nomen Dei invisibilis, quod ei tantum convenit. Per viginti psalmos, quibus hic titulus est, magnalia Dei dicuntur, et magna in eis est exsultatio. CASS. Hic commendat propheta bonos in illo populo Isræl, qui cum aliis fidelibus sunt verum semen Abrahæ, filii promissionis. Confitemini Domino. AUG. Primus psalmus cui prænotatur alleluia, etc., usque ad quæ temporalia misericordia Dei eis dedit, supponit. 1

3Laudamini in nomine sancto ejus; lætetur cor quærentium Dominum. + 104.3 Laudamini in nomine, id est, gaudete Christiani dici a Christo. AUG. Laudamini, non vetat laudari, si boni; si non, nisi in Domino, qui bonos facit. Laudamini in nomine. Quod alibi, In Domino laudabitur anima mea: quod ibi addit, audiant mansueti et lætentur: hic quoque quodammodo, lætetur cor, quasi dicat, 1

Read all of Psalmorum 104

Cross References

Job 36:30et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.

Isaiah 45:12Ego feci terram, et hominem super eam creavi ego: manus meæ tetenderunt cælos, et omni militiæ eorum mandavi. + 45.12 Et omni militiæ. Hac occasione putant quidam astra esse rationalia; aiunt enim, quia insensatis non mandaret aliquid, quæ mandata non intelligerent.

Habakkuk 3:4Splendor ejus ut lux erit, cornua in manibus ejus: ibi abscondita est fortitudo ejus.

Matthew 17:2et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol: vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. + 17.2 Transfiguratus est. Speciem quam habebat per naturam, ostendit non amittens carnem quam assumpserat voluntate. Illud autem corpus quod habuit per naturam, dedit discipulis suis in cœna, non mortale, non corruptibile. Resplenduit facies. In exemplum futuræ beatitudinis et claritatis, quam videbunt justi, prius sublatis impiis. Vestimenta autem, etc. Facta sunt alba quod non ante, quia nondum apparuit quod enimus, sed cum apparuerit, similes ei erimus. Marcus ait, qualia fullo super terram non potest facere. Id est, Deus in hac vita tam claras nequit facere, quia nullus sine peccato. Nullus mundator sui in terra faciet, quod Deus in cœlo, mundans vestem suam ab omni inquinamento. Fullo est doctor animarum, vel mundator sui corporis.

Hebrews 1:10Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli. + 1.10 Et tu. Post humanitatis excellentiam, iterum redit ad æternitatem Filii. In principio. Quia Creator ante creata exsistit sine ullo initio. Manuum. Virtus jussionis, id est, potentia voluntatis vocatur manus, quia ut voluit facta sunt omnia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 104:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 104:1Psalmorum 104Psalmorum 104:3 →