Psalmorum 104:24
Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus. + 104.24 Et auxit populum suum, etc. ID. Quinta pars. Ecce quæ in Ægypto gesta, breviter proponit, quæ postea pleniter narrat. Dicit etiam, quomodo firmavit populum suum super inimicos suos. Et firmavit eum. Per signa Moysi scilicet, ante enim masculini fetus filiorum Isræl necabantur, et ipsi in faciendis lateribus conterebantur. Sed postea in manu potenti, et per signa et portenta Domini, metuendi et honorandi facti sunt. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 1:24Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita. + 1.24 Dixit quoque Deus: Producat terra, etc. BEDA, in Hexæm., tom. 3, col. 13 Post cœlum repletum sideribus et ærem volatilibus qui propter viciniam cœlum nominatur, etc., usque ad nomine quadrupedum omnia comprehensa sunt præter bestias et reptilia, sive domita, sive fera et agrestia. Producat terra, etc. AUG., lib. III in Gen., c. 11, tom. 3 Consequens erat ut terram jam ornaret suis animalibus. Ter dicendo, juxta genus suum, etc., usque ad Et nomine pecorum et bestiarum omne irrationale animal solet comprehendi. In genere suo. AUG., ibid. c. 12, Hæc forsitan secundum genus dicuntur, quia ita orta ut ex eis nascantur alia, et originis formam successione conservent. De homine autem hoc dictum non est, quia unus fiebat, de quo et femina facta. Non enim multa genera hominum facta sunt, sicut herbarum et lignorum; ut dicatur, secundum genus suum, ac si diceretur generatim, ut inter similia, atque in unam originem seminis pertinentia distinguerentur a cæteris. AUG., ibid. c. 14 De quibusdam minutis animalibus quæstio est, etc., usque ad nisi quod potentialiter in ipsis, et materialiter erant præseminata. AUG., ibid. c. 15, 16 De venenosis et perniciosis quæritur, etc., usque ad quæ cuncta merito considerata laudantur. AUG., ibid., c. 17 Illud etiam movet, etc., usque ad sed piæ fortitudinis numeros ad omnia præparare non dubitent. THEOD., quæst. 18 in Gen. Ne bestias, velut ab his, prorsus illæsi, contemnamus, quasi nullarum sint virium. Nonnunquam permittit Deus duos aut tres e multis millibus vel a scorpionibus pungi, vel a serpentibus morderi; ut nos veriti ne quid simile patiamur, Deum creatorem in auxilium invocemus. AUG. in Gen., l. 3, c. 13 Quæritur quare hic non sit additum, quod dictum est de animalibus aquarum: Benedixitque eis Deus dicens: Crescite et multiplicamini, etc. Forte quod de prima creatura animæ viventis dictum erat, de secunda subintelligendum reliquit, maxime quia in hujus diei operibus alia plura dicturus. Herbas autem atque ligna quia non habent generandi affectum, hujus benedictionis forsitan indigna judicavit. Quod necessario repetitum est in homine, ne quis putet in officio gignendi filios esse peccatum, sicut in fornicatione sine conjugio.
Nehemiah 9:6Tu ipse, Domine, solus, tu fecisti cælum, et cælum cælorum, et omnem exercitum eorum: terram, et universa quæ in ea sunt: maria, et omnia quæ in eis sunt: et tu vivificas omnia hæc, et exercitus cæli te adorat.
Psalms 8:3Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem. + 8.3 Ex ore infantium. Ibid. Insipientium, quibus Apostolus lac dabat, quos signabant illi, qui Dominum laudabant, in quos hoc utitur Dominus testimonio. Ex his perfecit laudem, quia si soli perfecti essent in Ecclesia, non consuleretur humano generi; sicut nunc, cum et minimi nondum capaces cognitionis rerum spiritualium nutriuntur fide temporalis historiæ. Inimici, sunt omnes, qui dispensationi per Crucifixum factæ, contraria dicunt. Defensores videntur hæretici fidei, philosophi sapientiæ, cum tamen et illi fidem, et hi sapientiam veram impugnent. Lactentium, CASS. non ætate, sed ut Petrus, quasi modo geniti I Petr. 2., qui nondum escam, sed lac sumere possunt; et est, non solum a perfectis, sed et ab insipientibus prædicaris. Vel, infantes et lactentes dicit apostolos, qui fuerunt homines simplices et indocti; unde: Stulta mundi elegit Deus ut confundat fortia I Cor. 1.. Perfectior est laus. Vel, ex ore infantium et lactentium, id est, ex verbis puerorum Hebræorum perfecisti laudem, quæ videbatur pueriliter agi propter inimicos, ne videatur humana sapientia, sed divinitus data. Inimicos tuos. Paganos. Inimicum. Judæum, qui inimicus est Dei, dum Patrem solum defendit: quia qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, vel inimicus voto. 1
Psalms 40:5Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi. 1
Psalms 65:11Induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro; 1