The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 104 › Psalmorum 104:25

Psalmorum 104:25

Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus. + 104.25 Convertit. ID. Quomodo hoc factum sit narrare incipit. Convertit, non quod Deus sit auctor mali, sed malis bene utitur, dum auxit felicitatem Isræl, illi ad invidendum conversi sunt, quia jam mali erant. Ut odirent. Invidia est odium felicitatis alienæ. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So is this great and wide sea, wherein are things creeping innumerable, both small and great beasts.

In Context

24Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus. + 104.24 Et auxit populum suum, etc. ID. Quinta pars. Ecce quæ in Ægypto gesta, breviter proponit, quæ postea pleniter narrat. Dicit etiam, quomodo firmavit populum suum super inimicos suos. Et firmavit eum. Per signa Moysi scilicet, ante enim masculini fetus filiorum Isræl necabantur, et ipsi in faciendis lateribus conterebantur. Sed postea in manu potenti, et per signa et portenta Domini, metuendi et honorandi facti sunt. 1

26Misit Moysen servum suum; Aaron quem elegit ipsum. + 104.26 Misit. Qui omnia per se poterat ut doceret, qua moderatione hæc egisset. Quem elegit ipsum. ID. Sufficeret dicere, quem elegit: sed nihil quærendum est in eo, quod addidit, ipsum, sed consuetudo divinæ locutionis est ad explanationem. 1

Read all of Psalmorum 104

Cross References

Genesis 1:21Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum. + 1.21 Creavitque Deus cete grandia, etc. THEOD. q. 18 in Gen. Pueri tum terriculamentis, tum loris etiam et virgis indigent: per illa ipsos terremus, per hæc autem erudimus: Cum igitur animadvertit et nos Deus ad ignaviam proclives, bestias condidit, veluti lora quædam et terriculamenta, ut per ea nos terrens ad se traheret, atque ejus auxilium imploraremus. At sicut qui perfecti sunt terriculamenta hujusmodi, et lora contemnunt; sic qui in virtute educati sunt, bestiarum incursus non formidant. Siquidem Adæ, priusquam peccasset, assistebant bestiæ, obsequium profitentes. Et rursum ipsum Nœ ingredientem arcam, leo, pardus et bestiarum atrocissimæ quæque, ovium more, sequebantur. Et Danieli aderant leones, qui alioqui famelici, accedere tamen ad eum non audebant, eo quod in illo characteres divinam imaginem præseferentes conspicerent. Itidem vipera, quæ dentes injecerat in manum Apostoli, cum nihil peccato tenerum aut molle in eo reperisset, mox resiliit, et in ignem se conjecit, supplicium de seipsa quodammodo sumens, quod corpus sibi nullatenus conveniens adorta esset. Nos autem ideo bestias formidamus, quia virtutem negligimus. Præterea et ad alia bestiæ non sunt nobis inutiles: nam ex eis medici pharmaca non pauca componunt ad morbos pellendos: ne quis igitur bestias considerans de Creatore conqueratur, sed utilitatem investiget. Et omnem animam, etc. Ad differentiam hominis, qui faciendus ad imaginem Dei, et, si præcepta servaret, perpetua immutabilitate maneret. Cætera vero animalia sic facta sunt, ut alia aliis in alimoniam cederent vel senio deficerent.

Genesis 3:1Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi? + 3.1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus, etc. AUG., lib. II de Gen. ad litt. c. 2, 3, tom. 3 Alii, prudentissimus, translative dictum. Quidam codices habent sapientissimus, non proprie, sicut in bono solet accipi sapientia Dei, vel angelorum, vel animæ rationalis, etc., usque ad sed potestas a Deo. Sed serpens, etc. STRAB. Sic diabolus loquebatur per serpentem ignorantem, sicut per energumenos vel fanaticos: quemcunque enim arripit, intellectum et rationem tollit. Spiritus vero bonus quoscunque gratia repleverit, videntes et intelligentes facit, unde spiritus prophetarum subjectus est prophetis. Qui dixit ad mulierem. AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 30, et ex capp. 7, 8, 6, 10, passim. Inexcusabilis est prævaricatio mulieris, quia memor erat præcepti Dei. Oblivio tamen, etc., usque ad hæc c. 10: Providet bonos et malos futuros, et creat: seipsum ad fruendum præstans bonis, multa etiam largiens malis. Cur præcepit, etc. STRAB. Ideo callidus hostis interrogat hoc, et mandatum Dei memorat, ne cum peccaverit, excusationem habeat quasi oblita. Cur præcepit, etc. GREG. Moral., l. 23, tom. 2 Idem quotidie agit hostis humani generis: verba Dei de cordibus hominum molitur evellere, et minas leviare, et ad credendum quod falso promittit, invitat enim ad temporalia, ut levet quod Deus minetur æterna supplicia. Spondens siquidem gloriam præsentis vitæ, dicit: Gustate, et eritis sicut dii, et temporalem concupiscentiam tangite, et in hoc mundo sublimes apparete; et cum timorem divinæ sententiæ conatur amovere, quodammodo dicit: Cur præcepit vobis Deus? AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 4, tom. 3 Quæritur cur Deus hominem tentari permiserit, etc., usque ad sive terrenum, ut hominis anima. Ibid., c. 5 Nec putandum quod homo dejiceretur, nisi præcessisset in eo quædam elatio comprimenda, ut per humilitatem peccati sciret quod falso de se præsumpserit, et quod non bene se habet facta natura, si a faciente recesserit. Commendatur enim quale bonum Deus sit, quando nulli bene est ab ipso recedere. Ibid., c. 18 Hæc quæstio de beata vita, etc., usque ad minus quam in vita sanctorum angelorum. Ibid., c. 16 Non frustra putari potest ab initio temporis diabolum cecidisse, etc., usque ad quibus non dedit Deus præscientiam de seipsis? Ibid., c. 14 Quomodo autem beati esse possint, quibus est incerta sua beatitudo? etc., usque ad mihi autem unde asserant, non occurrit. Ibid., c. 21 Sed non frustra putandum est ab ipso creaturæ exordio, etc., usque ad prævidens quanta de illo sua bonitate esset facturus. Ibid., c. 22 Initium autem figmenti dicitur, etc., usque ad ut homines malos. Ibid., c. 23 Quod ergo putatur diabolus nunquam in veritate stetisse, etc., usque ad plura in corpus ejus conveniunt. GREG., hom. 16, in Evang., tom. 2 Primum parentem diabolus tribus modis tentavit, etc., usque ad delectatione vincimur, consensu ligamur.

Deuteronomy 33:19Populos vocabunt ad montem: ibi immolabunt victimas justitiæ. Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum.] + 33.19 Ad montem. Sion scilicet vel Jerusalem, vel contemplationem et virtutum altitudinem. Vocabunt. Justitiam tantum in fide Christi esse docentes. Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti Rom. 10.. In monte immolant victimas justitiæ, dum omnes qui ad Christum veniunt in quo construitur Ecclesia non ex operibus legis sed ex fide Christi justificari docent, secundum illud Justus autem ex fide vivit Habac. 1.. Sunt ergo veri Christiani victimæ justitiæ, quæ ab apostolis immolantur, dum terrena desideria mortificare docentur, ut spiritualia vivificentur; unde: Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis Rom. 8.. Ibi immolabunt. Non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam, quæ supra hunc montem posita est. Qui inundationem. Hæ tribus negotiationibus vacaverunt, de transmarinis regionibus mercimonia reportantes, et thesauros absconditos, argentum, scilicet aurum vel gemmas quasi lac sugent, id est, facile accipient. Qui inundationem maris. Gentium vocationem significat. Mare enim universum genus hominum significat; unde: Simile est regnum cœlorum sagenæ missæ in mari, et ex omni genere piscium congreganti Matth. 13.. Mare, mundus, sagena, doctrina, omne genus piscium, omnis sexus, ætas et conditio intelligitur. Maris ergo inundationem apostoli quasi lac suxerunt, quia confluentes ad doctrinam Evangelii turbas populorum in augmentum corporis Christi traxerunt. Absconditos. Novit Dominus qui sunt ejus I Tim. 2.. Multi enim sunt vocati, pauci, etc. Matth. 20. Arenæ, infidelium multitudo; thesauri, pretiosæ electorum animæ. Sic ergo suxerunt, ut ex auditoribus Evangelii alii quasi vasa in honorem thesauris regis transferrentur, alii quasi arenæ steriles et inutiles vacui remanerent.

Psalms 95:4Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos. + 95.4 Magnus Dominus. AUG. Parvulus factus, quia vos parvi, intelligite magnum, et eritis in illo magni. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 104:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 104:24Psalmorum 104Psalmorum 104:26 →