The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 104 › Psalmorum 104:27

Psalmorum 104:27

Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham. + 104.27 Verba signorum suorum. ID. Quibus ab eis prædicabatur, etc., usque ad verba ergo non vocum, sed signorum, vel prodigiorum per eos fecit. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

These wait all upon thee; that thou mayest give them their meat in due season.

In Context

26Misit Moysen servum suum; Aaron quem elegit ipsum. + 104.26 Misit. Qui omnia per se poterat ut doceret, qua moderatione hæc egisset. Quem elegit ipsum. ID. Sufficeret dicere, quem elegit: sed nihil quærendum est in eo, quod addidit, ipsum, sed consuetudo divinæ locutionis est ad explanationem. 1

28Misit tenebras, et obscuravit; et non exacerbavit sermones suos. + 104.28 ID. Vel: Exacerbaverunt sermones ejus, quod apertum est. Vel, non exacerbaverunt Moyses et Aaron sermones ejus, quia illos, scilicet Ægyptios, etiam durissimos, patienter tulerunt, propter mandatum Domini, donec omnia in eis, quæ Dominus disposuit, fierent. Tenebras, etc. CASS. Inter plagas passi sunt. Sed hic dicit corda eorum obscurata, qui præcepta Dei spernebant. Competens initium plagarum cæcitas, sine qua non incurrissent cætera. 1

Read all of Psalmorum 104

Cross References

Genesis 6:21Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum. + 6.21 Tolles igitur, etc. Solet quæri de animalibus quæ tantum putantur vesci carnibus, utrum præter numerum ibi fuerint sine transgressione mandati, quæ aliorum alendorum necessitas cœgisset includi; vel, quod magis credendum est, præter carnes alimenta esse potuerunt quæ omnibus convenirent. Multa enim animalia, quibus caro cibus, fructibus pomisque vescuntur, maxime fico et castaneis. Potuit ergo vir justus et sapiens, et divinitus admonitus, quæ cuique congrueret, alimoniam, præter carnes reperire et condere. Et omnibus vesci cogit fames, et nihil est quod Deus suave et salubre facere non possit, qui etiam ut sine cibo viverent divina facultate donaret.

Job 38:41Quis præparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos?]

Psalms 147:9Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja.]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 104:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 104:26Psalmorum 104Psalmorum 104:28 →