Psalmorum 104:28
Misit tenebras, et obscuravit; et non exacerbavit sermones suos. + 104.28 ID. Vel: Exacerbaverunt sermones ejus, quod apertum est. Vel, non exacerbaverunt Moyses et Aaron sermones ejus, quia illos, scilicet Ægyptios, etiam durissimos, patienter tulerunt, propter mandatum Domini, donec omnia in eis, quæ Dominus disposuit, fierent. Tenebras, etc. CASS. Inter plagas passi sunt. Sed hic dicit corda eorum obscurata, qui præcepta Dei spernebant. Competens initium plagarum cæcitas, sine qua non incurrissent cætera. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
That thou givest them they gather: thou openest thine hand, they are filled with good.