Psalmorum 104:3
Laudamini in nomine sancto ejus; lætetur cor quærentium Dominum. + 104.3 Laudamini in nomine, id est, gaudete Christiani dici a Christo. AUG. Laudamini, non vetat laudari, si boni; si non, nisi in Domino, qui bonos facit. Laudamini in nomine. Quod alibi, In Domino laudabitur anima mea: quod ibi addit, audiant mansueti et lætentur: hic quoque quodammodo, lætetur cor, quasi dicat, 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 33:26Non est deus alius ut Deus rectissimi, ascensor cæli, auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes, + 33.26 Non est Deus. Supradicta admirans in laude Christi, qui hæc omnia fecit lætabundus erumpit. Ascensor cœli. Propria virtute ascendit, et quotidie Ecclesiam ad se trahit. Trahe me post te, curre in odorem unguentorum tuorum Cant. 1.. Nubes. Apostoli, qui pluunt verbis, coruscant miraculis: quos ascendens in cœlum misit ad prædicandum; unde: Vocem dederunt nubes Psal. 76., quæ scilicet nullo remorante discurrunt, non sua, sed Christi virtute signa et prodigia facientes, et quasi coruscationibus corda mortalium terrentes, unde: Bonum certamen certavi, cursum consummavi II Tim. 4..
Psalms 18:10Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi; judicia Domini vera, justificata in semetipsa, + 18.10 Timor Domini. Ibid. Timor sæculi non sanctus, quia non proficuus, et cum temporibus mutatur. Timor Domini sine omni perturbatione, quia est mista cum pavore dilectio, quia si timet judicem, scit misericordem. AUG. Timor, non ille pœnalis pro terrenis quorum amore formidat anima, sed castus, quo quanto diligit, cavet offendere sponsum, et ideo non foras mittitur, sed permanet. Judicia. Judicia Dei non egent alterius auctoritate. 1
Psalms 139:9Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori: cogitaverunt contra me; ne derelinquas me, ne forte exaltentur. + 139.9 Non tradas me, Domine, a desiderio. ID. Diabolus proponit lucrum, etc., usque ad nisi ex tuo desiderio. 1
Isaiah 19:1Onus Ægypti. [Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Ægyptum, et commovebuntur simulacra Ægypti a facie ejus, et cor Ægypti tabescet in medio ejus, + 19.1 Onus Ægypti, etc. ID. Sciendum multa quæ hic dicuntur ad Ægyptum historialiter pertinere; sed, et hic et in aliis locis, Scripturarum multa ponuntur quæ non possunt juxta historiam stare, ut rerum necessitate cogamur altiorem intelligentiam quærere. Ecce Dominus ascendet, etc. ID. Ægyptus, tenebræ vel mœror, etc., usque ad et corda sapientium Ægypti pavore tabuerunt. Simulacra Ægypti. Idololatria fractam se sentiens, ut etiam magi a dæmonibus docti, vel juxta prophetiam Balaam intelligentes natum Filium Dei, qui magicam destruerat artem, in Bethleem venerunt et Puerum adoraverunt.
Nahum 1:3Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus.
Revelation 1:7Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terræ. Etiam: amen. + 1.7 Ecce venit, etc. Et vere debetis eum glorificare, quia ipse est qui venturus est ad remunerandum. Cum nubibus, id est cum sanctis: quia nubes fuerunt compluendo aliis doctrinam, et miracula faciendo; vel, sicut in nube ascendit, ita in nube veniet, per quam Dei clementiam intelligimus, qua bonis est refrigerium et illuminatio, malis vero terror et excæcatio. Quod et significatum est per nubem qua educti sunt filii Isræl de Ægypto. Et videbit eum. Alia translatio habet: Videbit omnis terra talem. Quasi dicat: Talem videbunt qualem impii venturum esse non credebant. Omnis oculus. Boni ut lætentur, mali ut confundantur, videbunt. Plangent. Seu collident super eum impotentes ejus imperio resistere, ad similitudinem lapidis et fictilium. Vel plangent se, id est dolebunt respicientes eos qui fundati sunt super eum, quia non tantum dolebunt de ipso tormento, quam quod repellentur a tali consortio.