The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 104 › Psalmorum 104:8

Psalmorum 104:8

Memor fuit in sæculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes: + 104.8 In sæculum, ID. id est, in æternum, unde post, in testamentum æternum. Quod testamentum si Vetus accipitur propter terram Chanaam, de qua sequitur. Quomodo æternum est, cum illa terrena hæreditas non possit esse æterna? Testamenti. Dicitur enim testamentum illud quod promittitur, et doctrina, in qua promissio declaratur, et pro qua servata redditur. ID. Promissum est quod accipere debemus: Mandatum quod facere. Hæc est fides, ut justus ex fide vivat, et huic fidei promittitur hæreditas. Abraham, Isaac et Jacob. Ecce tres patriarchæ, quorum specialiter se dicit Deum: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob. Ecce triplex auctoritas. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They go up by the mountains; they go down by the valleys unto the place which thou hast founded for them.

In Context

7Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus. + 104.7 In universa terra. ID. Non putes filios Abrahæ in una gente secundum carnem, quia in universa terra sunt Jacob et Isræl, quibus judicia sua manifestat, sed non alii genti. 1

9quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac: 1

Read all of Psalmorum 104

Cross References

Genesis 8:5At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium. + 8.5 Decimo enim mense. Notandum quod decimo mense apparuerunt cacumina montium, quæ quindecim cubitis excesserant aquæ diluvii, quia sacramenta æternæ quietis et gloriam resurrectionis quam nescivit sapientia superborum intellexit eminentia sanctorum per impletionem præceptorum; unde Psalmi CXVIII: A mandatis tuis intellexi. Et alibi, Luc 10: Abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.

Proverbs 8:25necdum montes gravi mole constiterant: ante colles ego parturiebar.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 104:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 104:7Psalmorum 104Psalmorum 104:9 →