Psalmorum 105:1
Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. + 105.1 Alleluia. Alleluia. Quidam dicunt, unum alleluia ad finem superioris psalmi pertinere, alterum esse sequentis. Hanc enim regulam Hieronymus tenendam esse tradit. Cujus assertioni Cassiodorus quoque consentit. Sed plures, ubicunque alleluia, sequenti dant: et aliquando semel, aliquando bis; ut Dominus in Evangelio, nunc dixit amen, nunc amen amen, pro majore certitudine rei. Istis consentit Augustinus, præsertim cum nulli Græcorum codices in fine psalmi habeant alleluia. Confitemini Domino. AUG. Psalmus iste superiori conjunctus est, etc., usque ad monet ergo ad geminam confessionem laudis et peccatorum. CASS. Hebræus relicta patrum perfidia, ad misericordiam Dei conversus, suadet aliis ad eamdem misericordiam converti, orans ut populo beneplacito socientur, qui erat in adventu Christi congregandus. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
O give thanks unto the LORD; call upon his name: make known his deeds among the people.
In Context
Cross References
Numbers 23:23Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israël: temporibus suis dicetur Jacob et Israëli quid operatus sit Deus. + 23.23 Non est augurium in Jacob. ORIG., hom. 16 in Num. Alia littera, etc., usque ad neque divinatio in Isræl. Sequitur: In tempore dicetur Jacob, et Isræli quod perficiet Deus: id est cum oportet, cum expedit, etc., usque ad quæ Moyses his credo de causis vocavit immunda. In Isræl. Qui per fidei puritatem et munditiam mentis videt Deum, nec ipsum Balaam reciperet, sed verbum quod Deum posuit in ore ejus respuere non audet. Nisi enim verbum a Deo esset, non illud famulo suo Moysi procul absenti, cum Balaam hæc diceret, revelasset.
1 Chronicles 16:8[Confitemini Domino, et invocate nomen ejus: notas facite in populis adinventiones ejus.
1 Chronicles 25:3Porro Idithun: filii Idithun, Godolias, Sori, Jeseias, et Hasabias, et Mathathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum.
1 Chronicles 29:20Præcepit autem David universæ ecclesiæ: Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum: et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem.
Psalms 96:3Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. + 96.3 Ignis ante ipsum præcedet, etc. AUG. Quasi correcti sunt sedes Dei, etc., usque ad si mali sunt, ad consumptionem; si boni, ad reparationem. 1
Psalms 106:1Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. + 106.1 Alleluia, alleluia. AUG. Hic psalmus commendat misericordiam Dei, etc., usque ad quæ Apostolus posuit, quamvis idem significantia. Confitemini Domino. ID. Docet hic psalmus quid simus per nos, etc., usque ad prius monet redemptos confiteri. Confitemini. CASS., AUG. Cujus sunt septem partitiones, etc., usque ad septimo, agit de hæreticis, ibi, Et pauci facti. 1