The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 105 › Psalmorum 105:17

Psalmorum 105:17

Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron. + 105.17 Aperta est terra. ID. Laus Dei, qui suos vindicavit qualitas pœnæ facta indicat; a terra vorantur, qui terrena sapuerunt. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He sent a man before them, even Joseph, who was sold for a servant:

In Context

16Et irritaverunt Moysen in castris; Aaron, sanctum Domini. + 105.16 Et irritaverunt. CASS. Honorem ambientes invidendo, Moysen in castris, et Aaron sanctum Domini: hæc irritatio fuit pro sacerdotio, quod habebat Aaron, et filii ejus. 1

18Et exarsit ignis in synagoga eorum: flamma combussit peccatores. + 105.18 In synagoga. ID. Core namque et ducenti quinquaginta cum eo, volentes habere sacerdotium Aaron, acceperunt thuribula, ut adolerent incensum, ideoque divino igne consumpti sunt. Peccatores. AUG. Non ait peccantes, quod et boni: sed peccatores valde iniquos et gravibus sarcinis peccatorum oneratos. 1

Read all of Psalmorum 105

Cross References

Genesis 37:27melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.

Genesis 37:36Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.

Genesis 45:4Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope: Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Ægyptum.

Genesis 45:7Præmisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis. + 45.7 Misit me Deus, etc. AUG. Quæst. in Gen., tom. 3 Quid est quod juxta alia exemplaria ita legitur: Misit enim me Deus ante vos, remanere reliquias vestras super terram, et enutrire semen reliquiarum vestrarum magnum? Hoc enim non usquequaque consonat, etc., usque ad et sic omnis Isræl salvus fieret.

Acts 7:9Et patriarchæ æmulantes, Joseph vendiderunt in Ægyptum: et erat Deus cum eo, + 7.9 Vendiderunt in Ægyptum. Breviter narrans transit ad finem, non enim primo Ægyptiis, sed Ismælitis negotiatoribus, et Madianitis venditus est, et illi vendiderunt eum in Ægyptum Putiphar sacerdoti.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 105:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 105:16Psalmorum 105Psalmorum 105:18 →