Psalmorum 105:29
Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He turned their waters into blood, and slew their fish.
In Context
Cross References
Exodus 7:20Feceruntque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus: et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus: quæ versa est in sanguinem. + 7.20 Quæ versa est in sanguinem, etc. RAB. Primum præceptum de colendo uno Deo: Non erunt tibi dii alii præter me: prima plaga, aqua in sanguinem versa. Compara primum præceptum primæ plagæ: aqua, de qua generantur omnia, significat unum Deum, ex quo omnia; sanguis, carnem mortalem. Aqua ergo versa est in sanguinem, quia commutaverunt gloriam Dei incorruptibilis in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et hæc quidem commutatio fit in corde impiorum. In sanguinem, etc. Quia qui in rerum causis carnaliter sentiunt, hujusmodi correptionibus arguuntur, ut ex qualitate pœnarum agnoscant suum errorem.
Ezekiel 29:4Et ponam frenum in maxillis tuis, et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis, et extraham te de medio fluminum tuorum, et universi pisces tui squamis tuis adhærebunt.