Psalmorum 105:3
Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore. + 105.3 Beati qui custodiunt. AUG. Vel quia sequitur, etc., usque ad judicium et justitiam, quia Beati sunt qui, etc. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Glory ye in his holy name: let the heart of them rejoice that seek the LORD.
In Context
4Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo: 1
Cross References
Psalms 9:10Et factus est Dominus refugium pauperi; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione. + 9.10 Et factus. Quantum est, eum qui judex est, esse refugium pauperi, qui nihil mundi cupit. In opportunitatibus. AUG. Non opportunius homo a sæculo avertitur, nisi his voluptatibus, labores et dolores misceantur. 1
Psalms 104:34Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus: + 104.34 Locusta et bruchus. ID. Una plaga locusta et bruchus, quia altera est parens, altera fetus. 1
Isaiah 45:19Non in abscondito locutus sum, in loco terræ tenebroso; non dixi semini Jacob frustra: Quærite me: ego Dominus loquens justitiam, annuntians recta. + 45.19 Non in abscondito, etc. ID. Olim in monte Sinai uni tantum populo dixit: Non erunt tibi dii alieni Exod. 20.. Evangelium autem per apostolos omnibus gentibus prædicavit, unde: In omnem terram exivit sonus eorum Psal. 18.. Non dixi. HIER. Primum quidem ad Judæos veni: et ut umbram legis relinquentes, veritatem sequerentur admonui. Annuntians recta. Ut creatura Creatorem adoret, ut relictis figuris sequatur veritatem Evangelii.
Isaiah 55:6Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. + 55.6 Quærite Dominum. Hæc pertinent ad Judæos vel ad gentes specialiter, et ad unumquemque generaliter. Propheta ad Judæos: Quærite Dominum, quasi diceret: Gentes suscipiunt misericordias David, et vos dedignamini, sed agite pœnitentiam, et convertimini dum tempus habetis. Dum prope. ID. Ne vestris vitiis recedat, qui appropinquat appropinquantibus sibi, et filio revertenti lætus occurrit.
Lamentations 3:25Teth Bonus est Dominus sperantibus in eum, animæ quærenti illum.
1 Corinthians 1:29ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. + 1.29 Ut non glorietur. De se, sed de Deo, quod ibi ostenditur: qui gloriatur, in Domino glorietur.