Psalmorum 105:32
Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis, et vexatus est Moyses propter eos: + 105.32 Et irritaverunt, etc. CASS. Quinta pars, ubi agit de aqua contradictionis, et de immolatione filiorum, unde vehementius iratus est Deus, et tamen postea misertus. Quasi ita irritaverunt in ad inventionibus suis, sicut supra dictum est; nunc iterum irritaverunt. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He gave them hail for rain, and flaming fire in their land.
In Context
Cross References
Exodus 9:18En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est, usque in præsens tempus. + 9.18 En pluam cras, etc. ORIG. Hucusque per errorum suorum figuras mundo supplicia temperantur: post hæc veniunt verbera de supernis.
Revelation 11:19Et apertum est templum Dei in cælo: et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terræmotus, et grando magna. + 11.19 Et apertum est. In hac quarta visione habes materiam bene ornatam et bona auxilia habentem, scilicet de pugna Ecclesiæ quæ a diabolo impugnatur et aperte et occulte, et in omnibus his ostendit Joannes eam superare per quod maxime armat fideles ne deficiant in aliqua tribulatione. De pugna ergo Ecclesiæ pendet cognitio ex tertia visione, quæ est de injuncto officio prædicandi. Apertum est templum Dei, id est, datus est Spiritus sanctus, per quem mysteria Ecclesiæ, quæ per secundum tabernaculum figurabantur, revelata sunt fidelibus. Arca. Christus est arca in quo omnes thesauri sapientiæ absconditi, qui complevit Vetus Testamentum et instituit Novum. Et grando magna. Id est quibusdam visa est prædicatio intolerabilis.