Psalmorum 105:34
Non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis: 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He spake, and the locusts came, and caterpillers, and that without number,
In Context
Cross References
Exodus 10:12Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super terram Ægypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam quæ residua fuerit grandini.
Exodus 10:15Operueruntque universam superficiem terræ, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terræ, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quæ grando dimiserat: nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terræ, in cuncta Ægypto.
Joel 1:4Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.
Revelation 9:3et de fumo putei exierunt locustæ in terram, et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terræ: + 9.3 Exierunt locustæ. Discipuli bæreticorum locustis comparantur, quia neque volant in altum; sive, contemplationem per cognitionem, nec firmiter gradiuntur per bonam operationem: sed superbia saliunt, et in pejus recidunt, et sunt corrosores bonorum. Sicut habent scorpiones. Scorpius blandus facie cauda pungit occulte; vel scorpioni comparat, quia sicut scorpius cauda, sic hæretici decipiunt per temporalia, quæ debent post esse, sicut cauda posterior pars in animali. Vel ideo comparat quia quando scorpius pungit, non sentitur, postea diffundit venenum, sic decepti ab hæreticis non sentiunt, tandem perimuntur.