Psalmorum 105:37
Et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis. + 105.37 Et immolaverunt. AUG. Hæc etsi illa non narret historia, tamen hic propheta mentiri non potest. CASS. Si non in prima, in sequenti ætate factum est quod narrat David. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 3:22sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes: ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis Ægyptum. + 3.22 Vasa argentea. Argentum et aurum ab Ægyptiis petimus, unde tabernaculum Deo fabricemur, cum pœtas et philosophos legimus, ut divinam Scripturam sapientius et facundius exponamus.
Exodus 12:36Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis: et spoliaverunt Ægyptios.
Acts 13:17Deus plebis Israël elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea,