Psalmorum 105:43
sæpe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo, et humiliati sunt in iniquitatibus suis. + 105.43 Sæpe liberavit, etc. CASS. Duplex misericordia, præmisit enim superius beneficia Dei, nec tamen cessat iniquitas eorum; intulit vindictam, et afflictis iterum miseretur. In consilio suo. AUG. Consilium hominis malum est ipsi homini, qui quærit quæ sua sunt, non quæ Dei. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he brought forth his people with joy, and his chosen with gladness:
In Context
42Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum; 1
44Et vidit cum tribularentur, et audivit orationem eorum. 1
Cross References
Exodus 14:8Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Ægypti, et persecutus est filios Israël: at illi egressi sunt in manu excelsa.
Deuteronomy 4:37quia dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Eduxitque te præcedens in virtute sua magna ex Ægypto,
Judges 6:9et liberavi de manu Ægyptiorum, et omnium inimicorum qui affligebant vos: ejecique eos ad introitum vestrum, et tradidi vobis terram eorum.
Psalms 105:6Peccavimus cum patribus nostris: injuste egimus; iniquitatem fecimus. + 105.6 Peccavimus. Secunda pars, ubi enumerat peccata patrum, quæ in Ægypto commiserunt, et tamen a Deo dicit liberatos. Iniquitatem. CASS. Tertio idem dicit, ut pura confessio appareat; tanto citius solvitur, quanto vivacius se damnat homo. 1
Psalms 106:8Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. + 106.8 Mirabilia. HIER. Quasi mirabili modo redemptionis datæ sunt misericordiæ. 1
Isaiah 51:10numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis; qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati?