Psalmorum 105:45
Et memor fuit testamenti sui, et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ: + 105.45 Testamenti. CASS. Causa est, ne Isræl pro debito periret Testamentum Novum, ubi est adventus Domini, qui est Abrahæ promissus. Pœnituit. AUG. Quia mutavit, quod perdituros eos videbatur. CASS. Tunc pœnitet, quando nos pœnitere videt, et talis est nobis quales nos illi. AUG. Nihil quasi repentino consilio facit Deus, sed quod ab æterno præscivit. Sed mutare dicitur, quod secundum rerum causas sequi videretur, aliis causis e contra intervenientibus. Sed et causas, et quid fieret, immutabiliter prævidit. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
That they might observe his statutes, and keep his laws. Praise ye the LORD.
In Context
44Et vidit cum tribularentur, et audivit orationem eorum. 1
Cross References
Deuteronomy 4:40Custodi præcepta ejus atque mandata, quæ ego præcipio tibi: ut bene sit tibi, et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.
Deuteronomy 6:21dices ei: Servi eramus Pharaonis in Ægypto, et eduxit nos Dominus de Ægypto in manu forti:
Psalms 106:1Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. + 106.1 Alleluia, alleluia. AUG. Hic psalmus commendat misericordiam Dei, etc., usque ad quæ Apostolus posuit, quamvis idem significantia. Confitemini Domino. ID. Docet hic psalmus quid simus per nos, etc., usque ad prius monet redemptos confiteri. Confitemini. CASS., AUG. Cujus sunt septem partitiones, etc., usque ad septimo, agit de hæreticis, ibi, Et pauci facti. 1
Ezekiel 36:24Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram.
Ephesians 2:8Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est: + 2.8 Et hoc non ex vobis, etc. Ne forte dicas: Promerui, ideo accepi. Non putes te promerendo accepisse. Gratia præcessit meritum tuum: non gratia ex merito, sed meritum ex gratia. Nam si gratia ex merito, emisti, non gratis accepisti. Omnia merita præcedit gratia, ut dona Dei consequantur merita mea.
Revelation 19:3Et iterum dixerunt: Alleluja. Et fumus ejus ascendit in sæcula sæculorum.