The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 105 › Psalmorum 105:5

Psalmorum 105:5

ad videndum in bonitate electorum tuorum; ad lætandum in lætitia gentis tuæ: ut lauderis cum hæreditate tua. + 105.5 Ad videndum, etc. AUG., ut videamus te in ea bonitate, quam præstas electis, id est per gratiam tuam videamus, ne cæci remaneamus. Ut lauderis: mirum est in plerisque codicibus, etc., usque ad quia non laudatur nisi propter te. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Remember his marvellous works that he hath done; his wonders, and the judgments of his mouth;

In Context

4Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo: 1

6Peccavimus cum patribus nostris: injuste egimus; iniquitatem fecimus. + 105.6 Peccavimus. Secunda pars, ubi enumerat peccata patrum, quæ in Ægypto commiserunt, et tamen a Deo dicit liberatos. Iniquitatem. CASS. Tertio idem dicit, ut pura confessio appareat; tanto citius solvitur, quanto vivacius se damnat homo. 1

Read all of Psalmorum 105

Cross References

Deuteronomy 8:2Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quæ in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non. + 8.2 Quadraginta annis. Ideo enim per quadraginta annos permisit eos affligi, ut cognoscerent quantæ fragilitatis essent. Ut affligeret te. AUG., quæst. 13. Hic apertius dictum est, etc., usque ad quod si dixisset, intelligendum erat, cognita faceret.

Psalms 40:5Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi. 1

Psalms 77:12Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Ægypti, in campo Taneos. + 77.12 Coram patribus, etc. CAS. Incipit narrare jam, quæ ab eductione de Ægypto fecit eis: nec tamen destiterunt a murmure et a tentatione. AUG. Coram patribus. Qui sunt patres, etc., usque ad accedente ligno crucis quasi virga Moysi. In terra Ægypti. ID. Ut omnem dubitationem tollat, et provinciam dicit, et locum factorum. Sic Christus in terra positus coram patribus novit, humile mandatum docuit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Joan. 7. 1

Luke 22:19Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem. + 22.19 Et accepto. Finitis veteris Paschæ solemniis transit ad novum, quod in suæ redemptionis memoria in Ecclesiam frequentare desiderat, ut pro carne et sanguine agni, suæ carnis et sanguinis sacramentum in panis et vini figura substituat. Frangit et porrigit, ut ostendat sui corporis fractionem non sine sua sponte futuram. Agit gratias de veteribus terminatis, et novis incipiendis. Pane, etc. Quia panis corpus confirmat, vinum operatur sanguinem.

Revelation 16:7Et audivi alterum ab altari dicentem: Etiam Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua. + 16.7 Et audivi. Quod magistri dicunt, discipuli confirmant. Etiam, Domine Deus omnipotens, etc. Ex magna affectione convertunt sermonem ad Deum. Justa. Justum enim est ut qui sanguinem fudit bibat vindictam sanguinis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 105:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 105:4Psalmorum 105Psalmorum 105:6 →