The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 105 › Psalmorum 105:6

Psalmorum 105:6

Peccavimus cum patribus nostris: injuste egimus; iniquitatem fecimus. + 105.6 Peccavimus. Secunda pars, ubi enumerat peccata patrum, quæ in Ægypto commiserunt, et tamen a Deo dicit liberatos. Iniquitatem. CASS. Tertio idem dicit, ut pura confessio appareat; tanto citius solvitur, quanto vivacius se damnat homo. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

O ye seed of Abraham his servant, ye children of Jacob his chosen.

In Context

5ad videndum in bonitate electorum tuorum; ad lætandum in lætitia gentis tuæ: ut lauderis cum hæreditate tua. + 105.5 Ad videndum, etc. AUG., ut videamus te in ea bonitate, quam præstas electis, id est per gratiam tuam videamus, ne cæci remaneamus. Ut lauderis: mirum est in plerisque codicibus, etc., usque ad quia non laudatur nisi propter te. 1

7Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua; non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ. Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum; + 105.7 Non intellexerunt. AUG. Id est, quid per illa eis dare velles, id est, non temporale, sed æternum bonum; quod per patientiam exspectatur, et ideo ipsi impatientes murmuraverunt, et temporalibus beati voluerunt. CASS. Duo sunt quæ beneficia commendant, intellectus et memoria, quorum utrumque in eis redarguit. Et primo intellectum, cum ait: non intellexerunt mirabilia. Irritaverunt ascendentes. AUG. Timentes Deum et desperantes, etc., usque ad unde meruit inter alias regni privilegium vel principatum obtinere. 1

Read all of Psalmorum 105

Cross References

Exodus 3:6Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam: non enim audebat aspicere contra Deum. + 3.6 Ego sum Deus, etc. HILAR. lib. IV de Trinitate. Non aliter loquendum de Deo est quam ut ipse ad intelligentiam nostram de se locutus est. Angelus Dei est, qui in igne de rubo apparuit: et de rubo in igne Deus loquitur; habes dispensationem in angelo, quia in angelo officium est, non natura; habes in naturæ nomine Deum, quia angelus Dei Deus est.

Deuteronomy 7:7Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores:

Psalms 105:43sæpe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo, et humiliati sunt in iniquitatibus suis. + 105.43 Sæpe liberavit, etc. CASS. Duplex misericordia, præmisit enim superius beneficia Dei, nec tamen cessat iniquitas eorum; intulit vindictam, et afflictis iterum miseretur. In consilio suo. AUG. Consilium hominis malum est ipsi homini, qui quærit quæ sua sunt, non quæ Dei. 1

Psalms 135:4Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in æternum misericordia ejus. + 135.4 Mirabilia magna solus. ID. Quia et quædam per homines vel angelos facit, et quædam magna ipse solus, quæ et prius exsequitur. 1

Isaiah 41:8[Et tu, Israël, serve meus, Jacob quem elegi, semen Abraham amici mei: + 41.8 Et tu, Isræl, serve meus. ID. Dominus ad apostolos affectuose, etc., usque ad postea electi in amicitiam Dei jungimur.

Isaiah 44:1[Et nunc audi, Jacob, serve meus, et Israël, quem elegi. + 44.1 Et nunc audi, Jacob. Primos fideles de Judæis aliis obduratis cum quodam privilegio nominis et dignitate honoris alloquitur; apostolorum scilicet chorum. Audi, Jacob serve meus. Prima servitus, secunda electio.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 105:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 105:5Psalmorum 105Psalmorum 105:7 →