Psalmorum 106:1
Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. + 106.1 Alleluia, alleluia. AUG. Hic psalmus commendat misericordiam Dei, etc., usque ad quæ Apostolus posuit, quamvis idem significantia. Confitemini Domino. ID. Docet hic psalmus quid simus per nos, etc., usque ad prius monet redemptos confiteri. Confitemini. CASS., AUG. Cujus sunt septem partitiones, etc., usque ad septimo, agit de hæreticis, ibi, Et pauci facti. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Praise ye the LORD. O give thanks unto the LORD; for he is good: for his mercy endureth for ever.
In Context
2Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos, 1
Cross References
1 Chronicles 16:41Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in æternum misericordia ejus.
Psalms 100:4cor pravum; declinantem a me malignum non cognoscebam. + 100.4 Non adhæsit. CASS. Exponit prævaricationes. Cor pravum, qui prævaricatur corde; declinantem, hæreticum qui a catholicis dissentit: et qui a rectis semitis deviat non agnoscebam, quia etsi signati nobiscum sacramentis, non tamen veri sunt. 1
Psalms 103:17illic passeres nidificabunt: herodii domus dux est eorum. + 103.17 Illic passeres. ID. Minuta volatilia, etc., usque ad ut in cedris Libani nidificent. Herodii domus. AUG. Dux est eorum passerum, vel cedrorum, quod tamen Latine dici non potest, quia cedri feminini generis sunt, hoc autem nullo modo ad litteram, domus enim, id est, nidus fulicæ, quæ est avis marina vel stagnensis, quomodo dux est passerum? sed per hoc innuit spiritualia esse quærenda. Et si in divitibus sæculi passeres nidificent, etc., usque ad sed non peribunt, quia petra est dux eorum. CASS. Vel fulica avis, quæ in aquis habitat, hi sunt qui in gratia baptismi permanent, quorum domus est baptismus. Et est quasi diceret: Qui sunt passeres? Illi qui baptizantur. Et hoc est, fulicæ domus, id est, baptismus, qui est domus regeneratorum dux est eorum passerum, id est, Christianorum. HIER., CASS. Herodius; avis rapacissima, etc., usque ad quia ipse conversus alios plures ad fidem convertit. Cervis: petra. AUG. Cervi sunt magni spirituales, etc., usque ad hæc est de qua ut supra dictum est volucres cœli dant voces. 1
Psalms 105:45Et memor fuit testamenti sui, et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ: + 105.45 Testamenti. CASS. Causa est, ne Isræl pro debito periret Testamentum Novum, ubi est adventus Domini, qui est Abrahæ promissus. Pœnituit. AUG. Quia mutavit, quod perdituros eos videbatur. CASS. Tunc pœnitet, quando nos pœnitere videt, et talis est nobis quales nos illi. AUG. Nihil quasi repentino consilio facit Deus, sed quod ab æterno præscivit. Sed mutare dicitur, quod secundum rerum causas sequi videretur, aliis causis e contra intervenientibus. Sed et causas, et quid fieret, immutabiliter prævidit. 1
Psalms 118:1Alleluja. [ Aleph Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. + 118.1 Expositionem hujus psalmi, ut valde prolixam, omittimus. Vide Ambrosii, Cassiodori, Augustini Enarrationes in psalmos, e quibus ad verbum expressa est glossa ordinaria in hunc locum. 1
Psalms 135:3Confitemini Domino dominorum, quoniam in æternum misericordia ejus. + 135.3 Qui facit mirabilia. ID. Sicut in fine ubique ponitur, etc., usque ad ideo confitemini, quoniam in æternum misericordia ejus. 1