Psalmorum 106:13
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos. + 106.13 Et exclamaverunt. CASS. Simili causa eadem sententia quæ et supra. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
They soon forgat his works; they waited not for his counsel:
In Context
14Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit. 1
Cross References
Exodus 15:24Et murmuravit populus contra Moysen, dicens: Quid bibemus?
Exodus 17:2Qui jurgatus contra Moysen, ait: Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses: Quid jurgamini contra me? cur tentatis Dominum?
Psalms 78:11Introëat in conspectu tuo gemitus compeditorum; secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum: + 78.11 Compeditorum. AUG. Corruptibilitate carnis, quæ aggravat animam, per quam prævalet aliquando persecutor: has compedes non sentiunt nisi illi, qui ingemiscunt gravati; ab his cupiebat dissolvi Apostolus, et esse cum Christo. Vel, compedes sunt præcepta Dei, quibus colligantur sancti, quæ patienter sustentata in ornamenta vertuntur, unde: Injice pedem tuum in compedes ejus Eccli. 6.. CASS. Compeditorum, ad litteram de his dicit, quos gentiles vinxerunt: qui cum gemitu orant, ut Ecclesia in fratribus non deficiat, et sic eos pœna consumit. Secundum magnitudinem. AUG. Res enim tam magna in Christianis secuta est, quam nunquam crederent inimici. Filios, quia accensi sunt exemplo, non territi. Posside filios mortificatorum. ID. Hoc semper oraverunt sancti martyres, ne infructuosus esset posteris sanguis eorum, ut inde cresceret seges, unde putabatur peritura. CASS. Pia precatio, ne filios eorum projiciat, qui pro eo puniti sunt. Posside, ne quo errore maculentur. 1
Proverbs 1:25despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.
Isaiah 48:17Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israël: Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. + 48.17 Ego Dominus. Qui Isræl futura promitto. Reddit causam quare eos prius afflixerit.