Psalmorum 106:16
Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit. + 106.16 Portas æreas. ID. Portæ æreæ, hominum consuetudines vitiosæ, quæ clausos non sinunt exire. Vectes. Spiritus immundi, qui portas obserant. Æreos, ferreos, pro fortitudine ponit, sed virtus Dei frangit. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
They envied Moses also in the camp, and Aaron the saint of the LORD.
In Context
15Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. 1
17Suscepit eos de via iniquitatis eorum; propter injustitias enim suas humiliati sunt. 1
Cross References
Exodus 28:36Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino. + 28.36 Facies et laminam, etc. ID., ibid., c. 7. Lamina aurea in fronte pontificis, etc., usque ad ut eamdem resurrexisse fateamur. Sanctum Domino, etc. ID. Quod in lamina sculpi jubetur, etc., usque ad quam reparavit sua passione. ID. Sanctum Domini auro sculptum in fronte portamus, etc., usque ad qui omnibus debent exemplum virtutis ostendere.
Leviticus 21:10Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratæ sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet: + 21.10 Pontifex, etc. Christus magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, qui pro nobis factus est sacerdos et hostia. Consecratæ sunt. Alii sacerdotes in sanguine vituli et arietis consecrabant, vel consummabant, scilicet, manus suas: ipse vero proprio sanguine, crucifixis manibus. Vestimenta non scindet, etc. ISICH. Ex quo enim Verbum caro factum est, etc., usque ad hæc vere sancta sunt indumenta.
Numbers 16:3Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus: cur elevamini super populum Domini?
Numbers 16:11et omnis globus tuus stet contra Dominum? quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum?