The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 106 › Psalmorum 106:41

Psalmorum 106:41

Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias. + 106.41 Adjuvit pauperem. Potuit illos pati Deus semper intus, sed nos de illis non proficeremus. Cum autem separati sunt, et per quæstiones nos inquietant, nascitur nobis inquisitionis studium et timoris exemplum, ut, Qui stat, videat ne cadat. Et quid in paupere adjuto fit de illis seductis? Et posuit sicut oves. Unum pauperem putabas; sed iste pauper est multæ familiæ, multæ Ecclesiæ: tamen et est una Ecclesia, una ovis. Hæc tanta mysteria diu latentia, et ideo dulciter inventa. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he gave them into the hand of the heathen; and they that hated them ruled over them.

In Context

40Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via. + 106.40 Effusa est. AUG. Vel, effusus est contemptus, etc., usque ad et quid fecit etiam de illis seductis? Ecce. 1

42Videbunt recti, et lætabuntur; et omnis iniquitas oppilabit os suum. + 106.42 Videbunt recti et lætabuntur. AUG. Ecce quo Psalmista tendat, ad hoc, scilicet ut ostendat quod boni per misericordiam Dei exaltantur, ut mali per superbiam conteruntur. 1

Read all of Psalmorum 106

Cross References

Deuteronomy 28:25Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias, et dispergaris per omnia regna terræ, + 28.25 Et dispergaris. Sicut Judæi captivati per latitudinem orbis dispersi sunt quia contra Deum collecti sunt, sic generatio malorum a spiritibus immundis dispersa per pœnarum genera perturbatur, unde: Inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem Psal. 91..

Deuteronomy 28:33Fructus terræ tuæ, et omnes labores tuos, comedat populus quem ignoras: et sis semper calumniam sustinens, et oppressus cunctis diebus, + 28.33 Fructus terræ tuæ. Tota cæremoniarum utilitas ad Ecclesiam translata est. Hæc abundantia fruitur, Judæi egestate pereunt, unde per Isaiam dicitur: Servi mei comedent, et vos esurietis Isai. 65..

Deuteronomy 32:30Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos? + 32.30 Quomodo. Tantum ostendit timorem Judaicæ gentis, postquam Domino peccaverunt, ut unus hostium mille de eis, et duo fugarent decem millia, hoc est pauci plurimos.

Judges 3:8Iratusque contra Israël Dominus, tradidit eos in manus Chusan Rasathaim regis Mesopotamiæ, servieruntque ei octo annis. + 3.8 ADAM., hom. 3. Et tradidit eos Dominus, etc., usque ad odor teterrimus superbiæ renidet. ORIG., hom. 3 in Jud. Vide benignum Dominum, etc., usque ad qui per Othoniel vel Aioth disignantur.

Judges 3:14Servieruntque filii Israël Eglon regi Moab decem et octo annis.

Judges 6:1Fecerunt autem filii Israël malum in conspectu Domini: qui tradidit illos in manu Madian septem annis,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 106:41

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 106:40Psalmorum 106Psalmorum 106:42 →