Psalmorum 106:5
Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit. + 106.5 Esurientes. AUG. Curiosos sæculi significat, qui veritatem diversis opinionibus exquirebant, nec inveniebant. Anima eorum, etc. Commendat se Deus, quod nobis expedit; deficimus ut rogemus, et subvenientem amemus. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:9Pars autem Domini, populus ejus: Jacob funiculus hæreditatis ejus. + 32.9 Pars autem Domini populus ejus. Cum Deus universas gentes creavit, solos Isrælitas elegit, quos sua cognitione signis et miraculis glorificavit.
Psalms 1:3Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur. + 1.3 Et erit. Ibid. Hic ostenditur utilis nobis, dans fructum vitæ, et folia, et obumbrans, Beatus vir. Sed in lege. Et erit. Plena definitio beati viri. Hæc omnia non omni beato viro, sed soli Christo, conveniunt. Tanquam lignum. Ibid. Secundum similitudinem ligni vitæ quod est in paradiso, unde obediens homo comederet. Lignum. Ibid. In paradiso est lignum vitæ, lignum ad vitam, et lignum scientiæ boni et mali. Aquarum. AUG. Aquæ Spiritus sanctus, secundum illud: Qui crediderit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ Joan. 7., et est contra æstus vitiorum. CASS. Vel per aquam, sapientia Dei, qua reficitur interior homo, ut sitis aqua. AUG. Vel mortale genus, ut Job: Aquæ multæ populi multi, quia defluunt in mortem, ut aquæ in mare. Dabit. Ibid. Dare pertinet ad rationalem sensum et ad offerentis voluntatem. Et folium. Ibid. Sicut folia fructus tegunt, ita verba Domini promissiones suas custodiunt. Et omnia. Ibid. Quid per singula. 1
Psalms 48:11Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes: simul insipiens et stultus peribunt. Et relinquent alienis divitias suas, + 48.11 Non videbit. Ibid. Id est non intelligit, etc., usque ad cum sapiens transit vitam. Vel, insipiens. Ibid. Qui non attendit. Stultus. Qui, si attendit, non cavet. Divitias CASS. Propter quas fecerunt mala. Suas: quæ non secundum Deum. 1
Psalms 105:43sæpe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo, et humiliati sunt in iniquitatibus suis. + 105.43 Sæpe liberavit, etc. CASS. Duplex misericordia, præmisit enim superius beneficia Dei, nec tamen cessat iniquitas eorum; intulit vindictam, et afflictis iterum miseretur. In consilio suo. AUG. Consilium hominis malum est ipsi homini, qui quærit quæ sua sunt, non quæ Dei. 1
Isaiah 12:6Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israël.]
Isaiah 45:25In Domino justificabitur, et laudabitur omne semen Israël.] + 45.25 In Domino dicet. Omnes gentes etiam Barbaræ, non in synagogis, sed in Ecclesiis confitentes.