The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 106 › Psalmorum 106:7

Psalmorum 106:7

et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Our fathers understood not thy wonders in Egypt; they remembered not the multitude of thy mercies; but provoked him at the sea, even at the Red sea.

In Context

6Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos; + 106.6 Et deduxit. AUG. Quasi, eripuit de ignorantia; ostendens viam, Christum. Ecce liberavit eos ab errore; de fame autem et siti quibus æstuabant, qualiter liberaverit, post dicet; sed præmittit de confessione. 1

8Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. + 106.8 Mirabilia. HIER. Quasi mirabili modo redemptionis datæ sunt misericordiæ. 1

Read all of Psalmorum 106

Cross References

Exodus 14:12nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Ægypto, dicentes: Recede a nobis, ut serviamus Ægyptiis? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine.

Deuteronomy 29:4et non dedit vobis Dominus cor intelligens, et oculos videntes, et aures quæ possunt audire, usque in præsentem diem.

Psalms 5:7Odisti omnes qui operantur iniquitatem; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. + 5.7 Perdes omnes qui loquuntur mendacium. AUG. Quia hoc est veritati contrarium. Veritas est de eo quod est. Mendacium non est substantia vel natura, sed de eo quod non est, et merito perditur, quod declinat ab eo quod est ad id quod non est. Ibid. Mentiri est loqui contra hoc quod animo sentitur. Ibid. Sunt mendacia quædam pro salute, etc., usque ad non cogitavi furentem posse repetere. 1

Psalms 78:11Introëat in conspectu tuo gemitus compeditorum; secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum: + 78.11 Compeditorum. AUG. Corruptibilitate carnis, quæ aggravat animam, per quam prævalet aliquando persecutor: has compedes non sentiunt nisi illi, qui ingemiscunt gravati; ab his cupiebat dissolvi Apostolus, et esse cum Christo. Vel, compedes sunt præcepta Dei, quibus colligantur sancti, quæ patienter sustentata in ornamenta vertuntur, unde: Injice pedem tuum in compedes ejus Eccli. 6.. CASS. Compeditorum, ad litteram de his dicit, quos gentiles vinxerunt: qui cum gemitu orant, ut Ecclesia in fratribus non deficiat, et sic eos pœna consumit. Secundum magnitudinem. AUG. Res enim tam magna in Christianis secuta est, quam nunquam crederent inimici. Filios, quia accensi sunt exemplo, non territi. Posside filios mortificatorum. ID. Hoc semper oraverunt sancti martyres, ne infructuosus esset posteris sanguis eorum, ut inde cresceret seges, unde putabatur peritura. CASS. Pia precatio, ne filios eorum projiciat, qui pro eo puniti sunt. Posside, ne quo errore maculentur. 1

Psalms 105:5ad videndum in bonitate electorum tuorum; ad lætandum in lætitia gentis tuæ: ut lauderis cum hæreditate tua. + 105.5 Ad videndum, etc. AUG., ut videamus te in ea bonitate, quam præstas electis, id est per gratiam tuam videamus, ne cæci remaneamus. Ut lauderis: mirum est in plerisque codicibus, etc., usque ad quia non laudatur nisi propter te. 1

Proverbs 1:22Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam? + 1.22 Usquequo. Jam Christum in carne vidistis miracula facientem, quem sprevistis: modo vel resuscitatum a morte diligite, et dimittet quod peccastis. Parvuli. RAB. Parvuli dicuntur sensu tardiores, etc., usque ad quæ filius ipse veniens perfectis sensu contulit?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 106:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 106:6Psalmorum 106Psalmorum 106:8 →