Psalmorum 107:9
Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus; + 107.9 Et Ephraim. ID. Ephraim meus est, id est, mea est fructificatio, quæ est susceptio capitis mei. Hæc fructificatio est ex eo quod caput suscepit me, vel ego caput. CASS. Vel Ephraim, id est, fructificatio, est susceptio capitis mei, quia dum spineam coronam caput meum suscepit, ultra omnes fructificavit: totum enim Christus lucratus est mundum. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For he satisfieth the longing soul, and filleth the hungry soul with goodness.
In Context
10Moab lebes spei meæ: in Idumæam extendam calceamentum meum; mihi alienigenæ amici facti sunt. 1
Cross References
Psalms 34:11Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam interrogabant me. + 34.11 Surgentes testes iniqui. CASS. Dictis calamitatibus hominis, ne ipse Christus alienus ab eis videatur, passionem suam exponit. Quæ ignorabam. AUG. Peccata sunt, etc., usque ad sed non committendo. 1
Psalms 146:7Præcinite Domino in confessione; psallite Deo nostro in cithara. + 146.7 Præcinite. Sic pervenietur ad intelligentiam, sic imago Deo reformabitur. Præcinite. CAS. Secundo, ex prædictis quasi adhuc hærentes increpat et impellit, ostendens unde possint intelligere, si humiles et non superbi. Quasi: Et ut intelligere valeatis, præcinite, etc. 1
Jeremiah 31:14Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus. + 31.14 Animam sacerdotum. Qui habent scientiam Dei, de quorum ore interrogant legem, qui credunt in eum qui est sacerdos in æternum. Pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus, etc. Unde Dominus in valle Gethsemani, id est pinguedinis, comprehensus est.
Matthew 5:6Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur. + 5.6 Beati qui esuriunt. Amatores verbi boni, quibus non satis est quod justi sunt, sed semper sitiunt opus justitiæ. Justitia est sua cuique tribuere, sibi, et proximis, et Deo. Hæc justitia non plene implebitur, donec Deus sit omnia in omnibus: ideo hic possumus esurire, non saturari. Justitiæ lumen est misericordia, misericordiæ virtus justitia; hæc misericordia eget spiritu consilii, sine quo nemo circumspecte miseretur. Initium est sui misereri, finis est pro alio mori. Ordo enim est miserendi ut unusquisque incipiat a se. Finem Christus insinuat, pro peccatoribus mortuus ex misericordia.
Revelation 7:16non esurient, neque sitient amplius, nec cadet super illos sol, neque ullus æstus: + 7.16 Non esurient, neque sitient, etc. Qui dedit cognitionem angelis, dabit etiam eamdem illis cognitionem.