Psalmorum 108:13
Fiant nati ejus in interitum; in generatione una deleatur nomen ejus. + 108.13 Fiant nati ejus in interitum sempiternum. Ideo quia manserunt in generatione una, id est, quia non regenerati fuerunt. Et deleatur nomen. Id est, Jerusalem terrenæ, quæ servit cum filiis suis quæ prophetas interfecit. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Through God we shall do valiantly: for he it is that shall tread down our enemies.
In Context
Cross References
2 Chronicles 20:12Deus noster, ergo non judicabis eos? in nobis quidem non est tanta fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere, quæ irruit super nos. Sed cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.
Psalms 118:6Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis. 1
Isaiah 25:10Quia requiescet manus Domini in monte isto; et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleæ in plaustro. + 25.10 Et triturabitur Moab, etc. ID. Licet generaliter de consummatione mundi loqueretur, etc., usque ad per Moab igitur recte intelligimus diabolum filiis Dei semper adversarium. Paleæ in plaustro. Ferratis plaustris teruntur paleæ, ut eas facilius animalia et pascant et ruminent.
Romans 16:20Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. + 16.20 Deus autem. Vos sitis sapientes: Deus autem conterat Satanam, id est falsos prædicatores, vel quemlibet vobis adversantem hominem, vel diabolum. Sub pedibus. Ut caput, id est primos motus suggestionum contemnatis, et si diabolus est, conteratis ejus caput sicut Evæ in figura Ecclesiæ, vel sensualitatis dictum est. Gratia. Gratiam quam promisit in adventu suo, jam optat eis.
2 Corinthians 2:14Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco: + 2.14 Odorem notitiæ, etc. Id est Christum, qui velut odor procedens a Patre notificat eum invisibilem: sicut aliqua res quæ non videtur, per odorem cognoscitur, et in quo loco sit, intelligitur. Vel miracula vel doctrinæ verba quibus ad notitiam ejus venitur nomine odoris intellige.